http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/meggle1804/0064
Liber 11. 53
Qnare carnifices non plectunt amplns iftos ?
Munere carnificis fungitur ipfe reus,
141. Syjtema Copernicanum de motu terrce.
In medio eft virrus: demonftrat id Ethiea nobis,
Hinc ftare in medio terra maligna nequit,
142. Ad Viennam Aujlricc.
Deberes pofthac Augufta, Vienna, vocari,
Quae tanto Auguftos tempore fola dabas,
143; Hircus et Speculum. Fabula.
In grandi fpeculo fe viderat hircus, Is hircum
Efte putans alium , fronte funque petens;
Iniilit in fpeculum, confractum in frnftula mille.
Jam grex hircorum, qui fuit unus, erat»
Hinc trepidare , fugam celerareque coeperat hircus.
Quo fugiente, fugit tota caterva fimul.
Ssepius in nobis, ni fallor , fabnla vera eft.
Hoftis quifque libi maximus efXe folet.
144. In Flaccum Tolerantcm*
Sum Tolerans, inquis. Scio nunc, quid denotet
iftud.
Flacce, malos ditas exfpoliando bonos.
145. In mortem Viri Prceclariffimi
gfoannis Qottfridi de Herder. *)
Parvus ego de te non audeo fcribere verfus:
Major enim cunctis laudibus, Herder, eras.
*) Obiit Finarice 18 xhris H05, amo atatis 60.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/meggle1804/0064