Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., E 44-1
Papst Pius II.
De viris illustribus
Stuttgart
Seite: 38
(PDF, 14 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Alte Drucke und Autorensammlungen

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0042
38

contraxit. Itaque clam tractatum est, Januenses cum classe trans-
mitti, quos Philippus Mediolanensium dux armare fecit, missoque
Guidone Torello comite viro magniflco et rei militaris experto, bel-
lum in Neapoli coeptum est, ac terra marique pugnatum, coactus.
que est Alphonsus turpiter fugere, tumque regno toto spoliatus. Is
demum apud Barehionum classem novam armare volens, cives hor-
tatus estin eam rem auxilia ferre, quae tenebantur; iiii paratos se
dicebant quod majestas regia juberet adimplere, scire tamen se velle,
quo eundum esset cum classe, aut quid gerendum. Tum rex ne-
mini, inquit, dico quid simfacturus, nec fratri quidem. Tum illi:
at nostri est priviiegii scire; quod si toti senatui non vis aperire id
saltem uni ex nobis, cui volueris dicito, qui secretum teneat, ne
contra privilegia nostra facere videamur. Placet, inquitrex, accer-
sitoque uno huic ait, dicam. Cives satis facis ajunt. Ille vocato ad par-
tem viro, quem amare videbatur, dicam, inquit, tibi, si vis, quid sim
facturus; sed ne postea cuique pandas, caput tibi a cervice recidi ju-
bebo. Tumille: non sum tam avidus secreti tui, utmortem prop-
terea malim; dicito hoc alteri cum bac conditione. Tum rex aut
audias hoc pacto necessarium est, aut cum nihii sciveris, scire ta-
men te referas, nisi mortem vis. Ille parere obtulit se, ac dimissus
est classisque ingens armata, quam rex in Africam duxit, sperans igno-
miniam Italicae fugae libica victoria abolere; cumque imparatos bar-
baros adorsus esset, magnas clades intulit regi Tunis, ingentemque
fidem recepit. Sed Afri, ut sunt versipelles, fingunt se timere ad-
modum, velleque regi parere, fraclanlque cle conditionibus pacis.
Interim vero exercitum colligunt Alphonsumque imparatum adoriun-
tur, sicut eos ipse prius invaserat. Tum et praedam amisit, et ultro
magnam cladem ipse suscepit, multisque militibus amissis vix ipse
evasit; sic enim fortuna hominem infestavit. Sed non propterea
animo prostratus rursus tentare. Itaque statuit regemque Renatum
jam in regno susceptum bello aggreditur, multisque eum cladibus
afficit Deflciunt principes a Renato Alphonsumque sequuntur,
civitates vero cum Renato perseverant, fidemque inconcussam te-
nent: dum Alphonsus ingenti classe adducta fratres suos cum
viribus regni Aragonum et principes Siciliae atque Apuliae, et
Calabriae cum omni gente Cajetam obsidere statuit, utportum ali-
quem securum tutumque haberet. Cajetani autem magnis viribus
resistunt, sed ad extremum cum terra marique premerentur auxi-


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/pius1842/0042