http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/schauinsland2001/0067
Hypoaeolii Modi harmonia
in Phrygii systemate.
J\3fn Qxoalt vffüifctttb bleibt f< fi.t>tt ffcfc nft Ic(t7 vo <£ot regta* v« IcytcV
JDdft <5ot m allweg tftscr \)tti. JDcm b«y g vi! ccir/gebtict 5» «lUn *ucn,
XVin <£fett ff Ib* für rot d? [traten.
Abb. 3 Notenbeispiel (Abbildungsvorlage des Autors)
Ode Dicolos
Hendecastrophos ad Hy-
poaeolium intonata Modum, in qua undeeim versus in singulas veniunt strophas.
Omnes vel Dimetri, vel Monometri, idemque vel Acatalectici vel Catalectici. Quan-
quam septimus aliquando etiam hypercatalecticus videri potest, sed malim dimetrum
acatalecticum, ut reliquos ternos sequentes. Neque enim propter sun«zhsin aut
synaeresin aliud continuo carminis genus fingere opportet, cum haec apud Graecos,
sed magis apud Latinos, saepißime vero apud Terentium, Comicosque reliquos va-
rient. Igitur post Dimetrum et Monometrum Acatalecticos, et Dimetrum Catalec-
ticum, bis singulos repetitos, more germanice linguae, sequuntur quaterni versus monometri
acatalectici, quos claudit Dimeter Catalecticus. Hic etiam atque etiam videat
Lector quam Studiosi suae fuerint linguae tum Graeci, tum Latini, quam contra Ger-
mani negligentes, cum non minus elegantiae, splendoris, industriae (absit verbo in-
vidia) in ea sit, quam in illis, audacter dico, seduere, quod inde patescit. Siquis vel
Graecorum, vel Latinorum talem Oden, qualis haec est, in laudem ac Encomion
Tanti Principis, quantus est Dei dementia ac propitiatione Divus Carolus V. com-
posuisset, Dii boni, quam moc D C. commentarii velut uno agmine prodiissent, ac
Odes virtutes, eloquentiam, Maiestatem multis verbis explieuissent. Sed nos no-
strarum rerum negligentes, alienarum cupidi nostrae stultitiae meritas luimus
poenas. Sed nunc audiamus ipsam Oden.
67
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/schauinsland2001/0067