http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1834/0008
IV —
posslt, et multi anatomes eultores *), hanc partem ganglion esse, pub-
lice testati sint, suspicari Licet, eas causas, quas scientia abhorreat,
res controversas eflecisse. Hae tamen me non movent, quia persua-
sum mihi est, illas tantum ohservationes de nervis scripto a me tra-
diSas esse, quas e multis investigationibus, re bene perpensa, veras
cognovi. Facile credo, me in rebus nonnullis levioribus erroi e ductum
esse, at in illis majoris momcnti non stmi lapsus; etenim iterum ite-
runique naturam interroganti magls in dies mihi constat, a me visa
non esse falsa. Inquisitiones meas de capitis nervis in una tantum re
imperfectas deprehendi; allerum enim nervum musculi tensoris tym-
pani e nervo pterygoideo orientem antea non observaveram.
Omncs compilatores oro alque rogo, ne langant has tabulus. Sc-
cum reputent isti, scientiae gravissimum detrimentum expilationibus
interri, quae his diebus nefario atque indigno modo committuntur;
etenim hac re non solum tabularum editio dihicilior redditur, sed
etiam icones ad alias expressae corruptae plerumque et mullis vitiis
auctae traduntur, quo magnum daranum rei anatomicae oriatnr.
Qui utinam sanctum habeant, si non jus aliorum, at scientiae com-
modum.
Maximas gradas illi viro persolvo, qui, bene versatus in delinean-
dis rebus anatomicis, indetesso studio liguras ad naturam probe de-
scripsit, deinde delineationes ac sculpturas in lapide fecit: Franciscum
dico Wagnerum, qui praeclarus artifex summam opem in edendis his
iiguris dexteritate ac diligentia sua mihi tulit. Etiam de Christiano
Thiese, qui tabulas excudendas perite atque accurate traclavit, grala
mentio lacienda mihi est.
Scripsi Heidelbergae, nonis Januarii 1834.
*) \hi illustrissimi et clarissimi Tierlemann, Breschet, Kuhn, Wagner, Hcusingcr, RetzitiS / Lan-
genbech, Krause, Roemer, Lauth, Varrentrapp, Treviranus, M. J. Wcbcr, Hempel, J. Miilicr,
Wutzcr, Mayer, Hageubach , Huecli, Bendz.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1834/0008