http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1834/0012
4 —
sua aut sensui aut motui cognata est, et hanc aut illam rationem suam
nervis sibi adjunctis communieat. Deniquc omnia organa natura sua
ad has aut ad illas cerebri actiories reiernntur, ita ut animi res aut
pcrticiant aut ab iis curandis absiineant.
Quo diversiores sunt cujusque corporis partis rationes ad ani-
mum, eo plura nervorum paria; quo majoris organum momenli est,
eo magis varia origo et natura nervorum. — Capiit plures atque
eximias partes complectitur, quibus ratio et numcrus nervorum con-
vemt; cerebrum et cranium, quae inde ab origine normam medullae
spinalis ac vertcbrarum exhibent, ambitum tam insignem in homine
consecuta sunt, ut singulae unius nervi partes in origine et decursu
separatae sint, ideoque multi nervorum trunci in cranio et cerebro
inveniantur, quorum norma primitiva subtitiori scrutatori patebit.
Si quis nervorum cerebri conditionem ac naturam cognoscere
vutt, ad has maxime res animum adjiciat necesse est:
I. Organis sensuum tribus superioribus proprii ac singulares sunt
nervi, qui ad unam eandemque nervorum cerebri classem pertinent.
Par primum, secundum et octavum, s. nervus olfactorius, opticus,
acusticus veri sensuum nervi appellantur.
II. Reliqua nervorum cerebri paria typum nervorum spinalium
ostendunt atque intervertebralia nominanda sunt. Quum tres
cranii vertebrac numerentur, inter has tantum duo nervi interverte-
brales, et anticus et posticus, interesse possunt, qui propter varie-
tatem capitis partium et cerebri amplitudinem in plures singulos trun-
cos disjuncti sunt.
III. Par terl ium, sextum et duodecimum nervorum e basi eere-
bri eodem modo, quo anteriores nervorum spinalium radices, par
quintum et decimum, quo radices posteriores oriuntur; septimum ac
nonum par medium locum tenent inter utramque radicem. Par quar-
tum et portio minor quinti paris atque undecimum par ortu suo
distinguntur a ceteris nervis motoriis.
IV. Plurimi nervorum intervertebralium trunci per loramina ca-
pitis intervertebralia, fissuram orbitariam superiorem ac foramcn
lacerum, penetrant: per illam nervus tertius, quartus, sextus et ra-
mus ophthalmicus s. primus quinti paris, per hoc nervus nonus,
decimus atque undecimus. Foramen rotundum et ovale, quae secundo
et tertio quinti paris ramo deslinata sunt, ac foramen condyloideum,
quod nervo hypoglosso s. duodecimo tributum est, ad illa foramina inter-
vertebralia pertinent: hae aperlurae ab illis sejunctae sunt , quia cra-
nium formam cerebro et nervis congruentcm consecutum est. Par
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1834/0012