http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1838-1/0007
In paueis tantummodo partibus corporis humani et anatomici et artifices, qui quidem in illud insumunt operam,
ut eas exacle describant seu imitentur, in tantas incurrunt difficultates, quantas in cerebro superandas esse patet. Ouippe
cum illud organum ea sit conditione, ut manibus facile cedal, cumque eius partes, si ex ossea capsula tolluntur, facilliine
dehiscant et in dissectionibus, quae hac vel illa directione per molem eius ducuntur, concidant, liquet, opiis esse, ut summa
cautione tractetur, si, quemadmodum partes, e quibus organum illud adeo complicitum coiistat, invicem dispositae atque
dissitae sint, recte cognoscere vel etiam alios docere velimus. Hac in re etiam sine dubio praecipua causa sita est, cur
paucissimae tantum nobis exstent bonae imagines partium cerebri; etenim nulla fere earum est, in qua non hoc vel illud
desideretur. Quin ille Samuel Thomas Soemmerringius, qui tam praeclare in arte organa sensuum aliaque corporis humani
instrumenta iconibus effingendi atque repraesentandi versatus erat, paucas illas imagines, quibus exlerna cerebri et non-
nullas partes internas imitatus est, non tales effecil, quales eas iniagines esse debere recte existimamus, quae similitudinem
nalurae prae se ferre dicuntur. Idem dici potest de multis aliis tabulis, in quibus cerebrum repraesentatur. Eae namque
ocuKs eorum, qui harum rerum gnari sunt, facite produnt, se non ad praeparata cerebri in situ m cavitate cranii esse
descriptas, sed postquam illud de ea sublatum sit, id quod nunquam fieri potest, quin ea, quae ad veram illius organi
formam pertinent, aliquantulum mutentur. Vel auctores etiam ad imagines effingendas usi sunt cerebris spiritu vini
induratis, in quibus similiter vitari non potest, ne magni errores in iis, quae externam vel internam formam atlingunt,
M
existant; imo haec saepe etiam non amplius cognosci atque iterum describi possunt. Eiusmodi imagines haud raro etiam
apertius indicia pravitatis prae se ferunt, quam illae, quae in recentibus cerebris extra cavitatem cranii factae sunt.
Haec igitur mihi prae omnibus antiquissima erat cura, ut illa praeparata, quibus externae et internae forma-
tiones cerebri, eaque, quae ad figuras eius referuntur, erant explicanda, in recentibus cerebris in situ in cranio confice-
rem. Id ut melius succederet, cavitas cranii a superioribus vel inferioribus, a latere, a posterioribus vet anterioribus
cautissime aperiebatur et dura meninx cerebri subtiliter auferebatur; deinde delineationes externorum fiebant et lum demum
a pia matre denudabatur, cum in ea detrahenda, etiamsi summa cautione usus fueris, partes de suo situ aliquantulum demo-
veantur. Denique postquam facies repraesentanda perfecte explicata erat, delineationes absolvendas et adumbrationem
quandam constituendam dedi, quae descriptioni planius conficiendae inserviret. In diversis cerebri dissectionibus Franciscum
Wagnerum, artificem repraesentationum anatomicarum peritissimum, semper ad latus habebam; nec raro accidebat , ut
ille ductus cultri mei plumbeo suo calamo in charta quasi calcem calce terens sequeretur. Quodsi ille vir, ingenio
quaeque solerter et vere imaginandi clarus inque iis, quae vidit, fideliter et exacte imitandis exercitatissimus mihi non
adfuisset, has a me praeparatorum imagines exhibere non potuissem. Illi in aestimandis his tabulis ex aequo gloria
tribuatur. Quicunque has repraesenlaliones cum natura et imaginibus ab aliis factis comparaverint, iis persuasuni fore
speramus et anatomicum et auctorem delineationum eodem veritatis studio incensos esse atque teneri. Si his labulis in
comparatione ad imagines, quae exstant , naturae vere adumbratae palma debetur, utrique aeque pars tribuenda est;
nisi enim uterque eodem eonsilio et eadem mentis persuasione ducatur, neuler eorum palmam illani ferre potest.
In pluribus iconibus facile cognoscitur, quemadmodum partes cerebri in cranio et ad cranium silae sint, si cranium
cum annexis partibus simul designatur. Id autem iis praecipue utilitati esse potest, qui accuratam cognitionem situs relativi
cerebri et singularum eius partium habere cupiunt ; maxime autem eius rei rationem habere debent chirurgi, scilicet ut,
si qua laesio cerebri facta sit , ex eius directione iudicare possint , quaenam parles tactae sint. Huius rei gratia in pluribus
imaginibus orbilam cum bulbo oculi et eius musculis, sinum maxillarem, auriculam, cavitatem oris etc. simul delineandam
curavi, ita ut has tabulas etiam ad usus practicos adhibere liceat. Anatomicos in imaginibus, quibus partes corporis
humani monstrantur, quarumcunque possunt rerum rationem habere oportet.
Illas figuras, quae secundum cerebra spiritu vini indurata factae sunt, quaeque ad hoc praecipue destinalae sunt, ut
iis fibrationes cerebri et medullae spinalis earumque coniunctio explicentur, acaeteris, quae secundum praeparata recentia
descriptae sunl, separavi, illas in tabulam nonam et decimam retuli, hae spatium primarum octo tabularum implent. Quae
a me in disquisitionibus meis invenla et illis figuris consignata sunt, cum iis, quae ab illis auctoribus qui ante me exsti-
terunl , praecipue a Ileilio disquisila sunt, partim consentiunt, partim ab iis discrepant. 8ic eliam ab illis, quos posleritas
latura est, viris, in hoc genere doctrinae de cerebro diversae sententiae proferentur; non enim fieri potest, ut in disquisi-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1838-1/0007