http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1838-1/0013
EXPLICATIO TABULARUM
TABULA
*
Figura prima, a et b.
Velamenta encephali et medullae spinalis viri adulti a tergo
exhihita.
Ad sinistram dura mater in conspectu posita est/ ad dextram
hanc sustuli, quo membrana arachnoidea pateat. Vasa sanguifera et
lymphatica membranae cerebri vasculosae iniecta sunt. Calvaria a
vertice usque ad foramen occipitale magnum serra per latitudinem
divisa est.
A.A. Ossa bregmatis. B.B. Ossa temporum. C.C. Partes con-
dyloideae ossis occipitis. D. Vertebra sacralis sexta, quae saepius
exstat. E. E. E. E. Ossa coccygis.
I-VIII. Nervi cervicales. IX-XX. Nervi thoracici. XXI-XXV.
Nervi lumbales. XXVI-XXXI. Nervi sacrales (uno quam solet plus
hic invenitur, quia sex vertebrae sacrales^ adsunt). XXXII. Nervus
coccygeus.
I. Radices nervorum spinalium posteriores, membrana serosa
tectae. 2. Ganglia spinalia nervorum cervicalium. 3. Ganglia sacralia.
a. Filamentum medullae spinalis terminale s. medium. b. Huius finis.
c. Pars spinalis durae matris, quae ad sinistram in situ naturali
conspicitur, ad dextram autem extra versa est. d. Sacci durae matris
finis. e. Pars cephalica durae matris, cerebrum obvolvens, et f. cere-
bellum tegens. g. Locus, sub quo sinus transversus invenitur. h.
Dura mater dextri lateris, a vertice usque ad foramen occipitale
magnum persecta. i. Tentorium cerebelli. k. Dentes ligamenti den-
ticulati membrana arachnoidea vestiti. Membranae arachnoideae
pars interna, medullam spinalem, origines nervorum, ligamentum
denticulatum et vasa sanguifera laxe obvolvens. m. Vaginae infun-
dibuliformes nervorum et apicum ligamenti denticulati. n. Pars externa
arachnoideae, faciem durae matris internam arcte vestiens. o. Mem-
brana arachnoidea, a medulla spinali ad cerebellum expansa. p. Pars
cephalica arachnoideae, quae cerebelli et cerebri superficiem arcte
complectitur. q. Vasa sanguifera piae matris perlucentia. r. Vasa
lymphatica cerebri superficialia, sub arachnoidea sita. s. s. Retia
horum vasorum minora et 1.1. maiora. u. u. Trunci vasorum lym-
phaticorum. v. Ramuli, quibus retia minora, et w. maiora in truncum
lymphaticum inseruntur. x.x. Trunci aliquot lymphatici, qui ad
faciem cerebri internam abeunt. y. Vas lymphaticum magnum, in
profundum migrans tumque ad basin cerebri tendens.
Figura secunda.
Medulla spinalis membrana vasculosa vestita. Ugamentum denti-
culatum, plexus chorioidei encephali, processus falciformis
maior, tentorium cerebelli a tergo exposita.
Membranam medullae spinalis fibrosam per medium et longitudinem
incidi et ad latera explicavi, membranam arachnoideam abstuli, ad
dextram radices nervorum spinalium prope originem persecui et removi,
quo tractus ligamenti denticulati pateat, ad sinistram radices nervo-
rum cervicalium et thoracicorum posteriores in situ naturali relictae,
PRIMA.
nervi autem Iumbales et sacrales, e quibus cauda equina constat,
expansae sunt, ut forma medullae spinalis imae conspicua sit. Ven-
triculos encephali aperui, quo dispositio plexuum chorioideorum
perspiciatur.
A. A. Ossa bregmatis. B. B. Ossa temporum. C. C. Partes con-
dyloideae ossis occipitis.
II-VIII. Nervus cervicalis secundus usque ad n. cervic. octavum.
Nervus cervicalis primus ablatus est. IX-XX. Nervi thoracici.
XXI-XXV. Nervi lumbales. XXVI-XXX. Nervi sacrales (}iic,
utplurimum, quinque). XXI. Nervus coccygeus.
1. Ganglion spinale huius nervi, intra saccum durae matris situm.
2. Ganglion nervi sacralis quinti. 3. Radices nervorum spinalium
posteriores, ad dextram persectae. 4. Origo radicum posteriorum
5. Transitus nervorum per duram matreiiL
XXXII. Nervus accessorius. 6. Pars spinalis huius nervi. 7.
Eadem ad dextram resecta. 8. Pars cerebralis nervi accessorii.
XXXIII. Nervus vagus. XXXIV. Nervus glossopharyngeus.
a. Dura mater, cerebrum magnum obvolvens. b. Processus
falciformis maior. c. Sinus Iongitudinalis. d. Pars duiae matris?
quae cerebellum vestit. e. Tentorium cerebelli. f. Dura mater me-
dullae spinalis per longitudinem aperta et ad latera explicata \ ut
facies huius membranae interna conspiciatur. g. Ligamentiun den-
ticulatum? ad dextram omnino patens, ad sinistram autem magna e
parte originibus nervorum spinalium tectum. h. Basis, i. apices
ligamenti denticulati. k. Apex summus s. initium, apex imus s.
finis huius processus. m. Pars ima sacci durae matris, filo terminali
et nervo coccygeo perforata. n. Filamentum terminale.
o. Conus medullae spinalis. p. Pars Iumbalis. q. Intumescentia
hunbalis. r. Pars thoracica. s. Pars cervicalis. t. Intumescentia
cervicalis. u. Sulcus longitudinalis medianus. v. v. Arteriae medullae
spinalis posteriores. w. w. w. Rami arteriarum vertebralium, interco-
stalium, Iumbalium et sacralium spinales. X. X. X. Rami anostomotici
inter arteriam medullae spinalis posteriorem dextri et sinistri lateris.
y. MeduIIae oblongatae facies posterior. z. Sinus rhomboidalis.
a. Striae medullares sinus rhomboidalis. §. Pedunculus cerebelli.
; . Crus cerebelli ad pontem. &. Crus cerebelli ad cerebrum (vulgo
ad corpora quadrigemina dictum.) e. Velum medullare superius.
t. f. Rami arteriae medullae spinalis posterioris ad medullam oblon-
gatam. rj. Arteria cerebelli inferior. 3«. Plexus chorioideus ven-
triculi quarti.
i.i. Hemisphaeria cerebri per latitudinem secta. x. Commissura
maxima s. corpus callosum. h h Colliculi nervi optici. //. fi. Cauda
corporum striatorum. v. Corpora quadrigemina. o. o. Cornua descen-
dentia. n. Plexus chorioidei ventriculi lateralis. q. Plexus cho-
rioideus ventriculi tertii. o. Rami arteriosi, r. venosi huius plexus.
v. Vena magna Galeni, quae e tribus ramis componitur. <p. Truncus
vasorum lymphaticorum ventriculi tertii. (Comp. tab. II. fig. 7.)
X-x- Trunci vasorum absorbentium ventriculorum lateralium. %p. Truncus
communis, supra vena magna Galeni situs.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1838-1/0013