http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1839-2/0007
Quae mihi observanda esse statueram, cum primum huius operis fasciculum elucubrare aggrederer, eadem in lioc
quoque non mittenda esse existimabam. Quemadmodum enim in cerebro, ita etiam in organis sensoriis nihil antiquius mihi
fuit, quam ut illa organa eorumque partes in situ naturali et, ubi fieri poterat, in statu recenti exhibenda curarem illudque
latus eligerem, quod et ad capiendum aptissimum et ad docendum utilissimum videretur. Quae res ut mihi melius procederet,
praeparata, paucissima tantum si exceperis, recens conficiebam et pro plurimis iconibus nonnulla, pro quibusdam etiam
compluria praeparata ita effingebam, ut ea invicem comparare eorumque icones accuratiores reddere possem, quam fieri
solet 5 ubi exhibendae uni parti unum tantum praeparatum inservit. Praeterea non destiti etiam ad icones antecessorum
meorum recurrere, eas cum natura conferre, et quae in iis bona ac perfecta cognoscerem in utilitatem meam convertere.
Nec tamen unquam illud a me impetrare poteram, ut quae alii repraesentaverant, ea temere depingerem; imo ne earum
quidem imaginum ullam iterum sumebam, quibus ipse singulas partes oculi et auris prius exhibendas curaveram. Taedet
me omnino quidquam eorum, quae ab aliis exhibita sunt, iterum depingere; etenim plus una vice mihi persuasi, quodinde
arti nostrae anatomicae maxima damna afferantur, et quod praecipue istis imaginibus iterum depictis, etiamsi praeclarissimae
fuerint, multi errores ab uno decennio ad alterum, imo ab uno saeculo ad alterum serventur et posteritati tradantur.
Naturam tanquam optimam magistram agnoscere oportet, tum in ea indaganda ea diligenter reputare, quae ab huius artis
peritissimis viris exarata sunt, quaeque ab illis bene facta invenimus, ea in usum nostrum convertere, quae vero perverse
facta deprehendimus, ea sollicite devitare. Neque enim fieri potest, ut ea, quae ab hominibus facta sint, non vitiosa
inveniantur. Tali modo fundamenta, quae a maioribus nostris iacta sunt, superstruentibus altum quasi diseiplinae nostrae
templum aedificare nobis licebit. — Quicunque has tabulas partim cum illis quas alii publicas fecerunt et cum illis, quae
prius a me exaratae sunt, parlim cum natura comparaverit, inveniet, in quibus rebus ea, quae a me investigata sunt,
dissideant ab illis, quae ab aliis explorata exhibentur, idemque facile iudicabit, in quantum ea cum ipsa natura convenire
praedicareliceat, simulque inde cognoscet, num quid commodi scientiis ex his liberis studiis enascatur, quantique illud aesti-
mandum sit. Nolo has tabulas organa sensuum exhibentes cum illis conferre, quae ab aliis anatomicis editae sunl. Etenim
me non decet de meis operibus iudicare, neque de aliorum iconibus sententiam ferre volo, ne, si quid vituperassem,
Aristarchus esse videar. Ilaque hanc provinciam illis trado hominibus, quos in neutram partem abeuntes integra mente
cognoscere ac iudicare iuvat.
Quanquam frequens est numerus figurarum, quae in hoc fasciculo continentur, tamen earum iiullam supervacaneam esse
arbitror. Haud magni laboris fuisset nonnullas decadas addere: verum id nolui, quia non ignoro, quanta incommoda e
nimia multitudine figurarum enascantur. Etenim in iconibus quoque faciendis inclytum illud „multum non multa" recte dixeris.
Rebus prudenter selectis iisque ab ea parte, quae aptissima nobis esse videbatur, exhibitis magnum numerum figurarum
supervacaneum reddidimus. Ad hoc etiam illud consecuti sumus, ut hanc vel illam partem una pluribusve imaginibus
magis conspicuam facere nobis contingeret, quam licuisset, si nimia multitudo figurarum esset posita. Simili modo in
collocandis figuris, quae in unaquaque tabula repraesentantur, hanc operam dedimus, ul ea esset illarum omnium dispositio
atque coniunctio, quae claram perspicuamque imaginem praeberet. Inde quaeque tabula in regula quodammodo totum
quoddam designat. Ita tabula prlma externarum partium organi visus claram et perspicuam imaginem repraesentat;
secunda et tertia bulbi oculi; quarta earum partium orbitae, quae ad bulbum oculi pertinent; quinta externae, sexta
mediae, septima internae auris; octava et nona organi olfactus; decima organi gustus; undecima denique cutis. Utinam
fbrtuna tulerit, ut metam, quam primariam in edendis his tabulis mihi proposueram, contingerem. i
Ut autem imagines exhiberem, quae quantum quidem in me esset, naturae maxime responderent, nec temporis nec
operae ullam rationem habui et quibus ad icones faciendas opus erat, ea ipse praeparavi. Cuius rei gratia pro hoc
fasciculo centena praeparata elaboravi. Quanti laboris id sit , quisque facile aestimare poterit, qui in secandis organis
sensoriis diutius fuerit versatus.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1839-2/0007