http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1840-4-1/0009
IiECTOllI SAIrtJTEM.
Hae icones ossium corporis humani, quae secundum prospectum, ex quo tabulas anatomicas conficere statueram,
quarto fasciculo comprehenduntur, prius, quam fasciculus tertius, qui viscera exhibiturus est, in lucem publicam emissae
sunt. Ut autem ordinem seriemque propositam ita immutarem, duabus causis movebar. Una earum erat, quod labore et
opera, quae in fasciculum secundum cum artifici, tum mihi erat insumenda, uterque nostrum impediebamur, quo minus
simul etiam in fasciculo tertio, opere sane aeque multis vigiliis et labore non minus improbo conficiendo, occuparemur.
Altera causa erat, quod ad hanc almam literariam Universitatem vocatus huc commigrabam ideoque in tam multa negotia
distrahebar, ut ab elucubrando fasciculo tertio temporis angustiis excluderer.
Harum autem iconum series ea est, ut priores duae tabulae totum sceletum viri et feminae a priore, a posteriore et a
latere exhibeant, reliquae autem tabulae formas et relationes singulorum ossium trunci, capitis, superiorum et inferiorum
membrorum illustrent. Ut illos, virum et feminam, rite exponerem, e maiore sceletorum numero unum maris bene formatum
et alterum feminae eligebam, et utriusque quartam partem magnitudinis naturalis accurate emetiendam curabam. Relationes
singularum sectionum utriusque sceleti, quantum fieri poterat, exactissime mensurabantur et quum optimis, quas habemus,
effigiebus, tum praecipue sceleti masculini, quod Albinus^ et feminini, quod Soemmerringius exhibuit, comparabantur. —
Figurae singulorum ossium omnes naturali magnitudine sunt. Eas facile multis augere potuissem, si ulli usui id esse
existimassem. At secus arbitrabar. Primum enim figurae sceleti in primis duabus tabulis ossa ex diversis lateribus jam
satis illustrant, ut costas atque ossa membrorum in mutuis suis relationibus. Deinde icones columnae verarum vertebrarum
a latere, aeque ac cranii et in toto et in diversis sectionibus, sicut plures aliae figurae singula ossa oculis spectantium
hac illac tam clare ac perspicue subjiciunt, ut ea propriis figuris ostendere supersederem. Simili modo tribus tantum figuris
pelvim definiendam dedi, una, qua illa in sectione, secunda, qua a parte superiore, ac tertia denique, qua ab inferiore
repraesentatur. Hoc autem propterea feci, quod prima et secunda tabula hanc partem ab anteriore, a posteriore et a latere
denotant, et quod in iconibus ligamentorum pelvis magnitudine naturali ab anteriore et a posteriore ostenditur. Hoc modo
res, quin numerus figurarum augeatur, multifariam spectari possunt, siquidem singulae tabulae, quae a se invicem supplentur,
inter se comparatae animis imprimuntur.
Quantum intersit inter ossa maris et feminae, quatuor figurae priorum duarum tabularum declarant. Icones pelvis a
femina, reliquorum ossium a mare sumptae sunt. Ut figurae, quibus pelvis repraesentatur, fierent spectabiliores, in tabulis
linearibus ligamenta sacro-tuberosa et sacro-spinosa, lineas diametras et in sectione lineam medianam pelvis, nec minus
angulos, quos lineae conjugatae aperturae pelvis superioris et inferioris cum linea per aequum ducta formant, depingendos
curabam, id quod perpensis plurimis ac gravissimis observationibus fiebat, quas Fr. C. Naegele de situ pelvis feminae dedit.
In tabula octava praeter sectiones cranii adhuc aliae quaedam figurae inveniuntur, quibus canales, qui per ossa cranii
ducuntur, in situ suo relativo et in suo processu denotantur. Hae icones ad nervos cranii explorandos multa adjuvare
mihi videntur. Pari modo ejusdem tabulae tertiam figuram, quae sectionem perpendicularem cranii infantis recens nati
repraesentat, notatione dignam esse arbitror, quantum quidem attinet ad doctrinam de vertebris cranii, quarum tria corpora
aperte in basi cognosci possunt.
Quod autem pertinet ad dispositionem figurarum, qualis est in singulis tabulis, eam si propius spectaveris, non temere
factam esse invenies. Hoc maxime elucebit ex tabula quinta et ex decima, in quibus vix quempiam fugere potest, cur singulae
figurae ita inter se collocatae adpareant. Hac ratione non solum ossa in se spectata clare ac distincte mente percipiuntur,
sed etiam facile est videre, quem ad modum ea cum aliis juxta se positis congruant, vel ab iis abhorreant.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1840-4-1/0009