http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1840-4-1/0010
Caeterum qua arte tabulae istae elaboratae sint, verbis commemorare superfluum esse mihi videtur. Omnes enim,
quicunque harum rerum gnari sunt, ipsi intelligent, quo loco ea ponenda sint, quae Franciscus Wagner in his quoque
tabulis praestitit. Utcunque res se habeat, illud certum esse mihi videtur, quod hae icones cum omnibus, quae de ossibus
circumferuntur, quantum quidem ad artem pertinet, in certamen bonitatis descendere possint.
Icones ligamentorum, quae eduntur, postquam saepe et diligenter ea investigavi , hujus fasciculi secundam partem,
quae paulo post secutura est, efficiunt. Quoniam vero doctrina de ligamentis hucusque a plurimis anatomicis non ea
industria absoluta est, qua in cunctis fere reliquis partibus usi sunt, maxime meum esse censebam, ligamenta saepius
explorare. Inde factum est, ut maior tabularum numerus existeret, quam huic fasciculo primum attribueram. Itaque
ligamentorum icones in tabulis emittentur, quae hunc fasciculum suppleturae sunt.
Dabam Friburgi apud Brisgoios mense Octobri MDCCCXL.
Frid. Arnold.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/arnold1840-4-1/0010