http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/codhirsau1843/0010
3
edificari ecclesia sancti Aurelii, anno veroſ millesimo sep- [Fol. Z.)
tuagesimo primo consummata est et pridie nonas septembres a
Heinrico Spirensi episcopo dedicata. Missis etiam legatis ad mona-
sterium solitariorum, quod vulgariter Einsidelen dicitur, abbatem
cum quibusdam fratribus impetrauit.
1. De domno Friderico primo abbate.
Anno millesimo sexagesimo quinto pridie nonas decempres
Fridericus abbas cum quibusdam fratribus aduenit, qui venerandus
vir secundum seculi dignitatem ex ingenuis paremibus de Sueuo-
rum gente originem duxit. Mediocri statura erat, que nec mul-
tum breuis nec satis longa videretur, in facie plenus, corpore erat
robustus, nec tamen nimium crassus, capillis subnigris, canis
aliquantis intermixtis, capite in circuitu capillato. Hic lectioni et
orationi operam dabat, vigiliis et ieiuniis frequenter inseruiebat,
vagationes et secularia negocia, que quidam flagranti animo ample-
etuntur, postponebat, et contemplatiue vite dulcedine delectabatur.
In tantum autem humilitate et spirituali occupatione pollebat, vt
scriptorium inter alios scriptores habere perhibeatur. Pauperum
vero curam tam deuote exhibebat, vt ex his, que in proprios
vsus cesserant, nec non ex communi fratrum vicetu seu vestitu
quantum suppetebat subtraheret et indigentium inopie subueniret.
Habebat autem duodecim fratres tantum sub sui cura regiminis
per constitutas annonas. Hii quidem subtus]] cucullis, [Fol. A2.]
desuper cappis utebantur. Sed electorum vita sicut aliis est odor
vite in vitam, ita plerumque fit aliis odor mortis in wortem, quia
unde piis exemplum boni operis tribuunt, inde sepe maliuoli oc-
casionem obtrectandi accipiunt. Vnde et huic beato viro quietem,
quam in Christo habere cupiebat, non spiritali exercicio, sed ig-
nauie et desidie ascribebant quidam de fratribus, quippe qui nihil
eorum exterioribus vtilitatibus prouideret, sed inerti tantum ocio
vacasset. Qua de causa animum comitis in tantum illi offen-
sum reddebant, vt, si aliqua causa excusabili preualeret, illum iam
de monasterii regimine depulisset. Igitur deliberato consilio ma-
culam adulterii illi impingunt, vi ob hanc infamiam iusta ex
causa depositus a plebe iudicaretur. Reuera autem nulla in facto,
vt postea patuit, veritas fuit; sed quia vir humilis et quietus fuit,
minus actuali vite intendens minusque se in pastorali austeritate
1 *
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/codhirsau1843/0010