http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0031
LIB. II. STATUS RELIG. CHRISTIANE. 23
ſtici, utpote qui pluribus in regionibus, primi fuerunt eccleſiarum con- Frcorvze
ditores ac præcones fidei chriſtianæ, quam paſſim etiam ſanguine ſuo
ſignarunt ut martyres. —
Splendidam hanc martyrii lauream prima ſtatim oſtentat Benedictino-
rum colonia, quam S. Placido in Siciliam deducendam commiſit ipſe S.
Benedictus, quod ad a. 534. refert MABILLONIUsS in Annalibus Benedictinis, Z. 7. ». 65.
ubi ſimul etiam diſquirit propagationem Regulæ in Hiſpania, de qua ta- f. 74.
men nil certi conſtare affirmat, licet eam Gregorii M. dialogorum libris
tribuat, in quibus tantopere S. Benedicti Regulam commendavit, ac veluti
toti latinæ adprobavit eccleſiæ. Nec id a vero abeſſe videtur, quum Gre-
gorius hosce libros vivente adhuc Leandro Hi ſpalenſi ſibi familiariffei imo
ſcripſerit, cui eos haud dubie, uti prius Moralium in Iob libros ipſius
rogatu conſcriptos „transmiſerit in Hiſpanias: præcipue quod ipſe Lean-
der, ut commuri conſenſu teſtantur ſcriptores Hiſpanici, Benedictinum
inſtitutum fuerit profeſſus.
Celebrior eſt illa in Gallias miſſio per adventum S. Mauri primarii diſcipu-
li S. Benedicti illuc ab eodem ablegati: qui ſane extra controverſiam eſt,
vero eumdem plane negaverint. Quos contra MasSILLONIUS, gui in an- Z. L. ib. F.
nalibus Maurum a. 543. in Franciam adveniſſe aſſeruerat, in appendice . 423.
prima eiusdem tomi apologiam huius miſſionis a Theod. Ruinartio elucu-
bpratam inſeruit: cui ſubiunxit diſſertationem de Gregorii M. monaſaico in-
NRituto contra Baronium: in qua ſimul probat., Regulam S. Benedicti ?: 661.
Angliæ fuiſſe illatam per S. Auguſtinum & ſocios monachos ab eodem
Gregorio M. circa finem ſeculi ſexti illuc miſſos.
Idem Gregorius iuxta citatum mox Regulæ S. Benedicti caput de ſa-
cerdotibus, qui voluerint in monaſterio habitare, epiſcopos hac in re non
ſolum promtos eſſe voluit, ſed & ut ipſi quoque ad tam ſalutare
propoſitum inſtigarent, admonuit. Hortamur, ſcribit ad Deſiderium oνr. Z.
Viennenſem, ut tam promtæ devotionis eius (diaconi ſui, qui monachus ai1.
fuerat factus) quam in ſancto ſtudet habere propoſito, minime veſtra ſit im- :. 35.
pedimento fraternitas; magis autem, gquibus valetis, adhortationibus pa-
ſtorali admonitione ſuccenäite. Quoad alterum vero de ſacerdotibus mo-
naſterii eiusdem Regulæ caput, ſi quis abbas ſibi presbyterum aut diaco-
num ordinari petierit, Victori Panormitano reſcribit idem Pontifex, ut „. vr.
e monachis S. Hermæ presbyterum absque cunctatione ordinet, poſtulan- „ 42. hag.
te Urbico abbate. Dum vero cautum eſſe vult alibi, ne invito abbate ad 334, „.
ordinanda alia monaſteria, aut ad ordines ſacros, vel clericatus offi- 15. e. 5.906.
cium
p. 655.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0031