http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0035
LIB. II. STATUS RELIG. CHRISTIANE. 27
ſulam, quam quærebat, alveo Rheni circumfuſam, & ab humanis in- Srcvr̈⁵
habitatoribus adhuc inuſitatam S incultam. Eo tandem quum perveniſſet:᷑. —
locumque ad ædificandam eccleſiam opportunum quæreret, eum cives &
eiusdem loci incolæ circumguaque commorantes à), ceu exploratorem & in- E
ſidiatorem pecorum, flagellis cæſum expulerunt.
IX. Memorat deinceps Baltherus, quod ignominioſe adeo habitus Fri- Quam a rege
dolinus iterum regem adierit, ab eoque eumdem locum, a quo paullo an- dond aecibit,
te fugiti vus comite vita vix evaſit, in propriam domum, per chartam ſuæ rium in ea
manus obſtipatione frmatam, accepit in perpetuum ſihi ſuirgue poſteris poſ- dificat.
ſidendam. Nomen regis huiusce haud exprimit, ex contextu tamen eum-
dem rurſus intelligit, quem aliquoties in ſuperioribus nominaverat Clo-
doveum: de quo nos inferius. Hanc igitur ſuam iam inſulam ingreſſus
vir ſanctus, dum locum ædificandæ eccleſiæ, ſibique hoſpitium quærit,
dure quidem primo iterum habebatur, ut mox tamen mitigatus hoſpes
MWacherus, quem bonæ qualitatis virum vocat, in craſtinum Fridoli-
num rogaret, baptizare & de eiusdem ſacri baptiſmatis fonte levare filiam
vellet, ea nocte ſibi natam, inſuper condonans huic ſancto viro magnam
hereditatis poſſeſſionisque bartem. Uxor vero hoſpitis indignata primum,
ut tamen poſtea eidem huius viri laudanda pietas innotuerat, commenda-
vit ei etiam ipſa ſuum, quam (ipſe) de ſacro levaverat fonte, filiam;
ut Janctis NRudiis litterarum ab eo imbuta, divinogque ſacrata velamine
deinceps in pradicta inſula in Dei permaneret ſervitio. Hac, ut Fertur, pri-
mo in loco ſanctimonialis habebatur, cuius pater & mater, caterique paren-
tes magnam eidem ſancto Viro præſtiterunt caritatem. Interea vero poſt ali-
guantulum temporis ſpatium, prædicto Rege defuncto, quum nemoroſam inſu-
lam ad planitiem redigeret, radicitus abſeiſſa arboreæ denſitatis ſilva, nec
non ſpinarum inepta ſpiſſitudine, iterum adverſos ſibi paſſus eſt accolas,
qui locum hereditario ad ſe iure pertinere affirmabant. Ex condicto de-
mum res compoſita eſt, curſu fluminis oratione & labore S. Viri in ad-
verſam partem translato, verſus meridiem ſcilicet, ſicque Alpegoviæ no-
ſtræ adiunctus eſt locus, ubi hodieque prior alveus conſpicuus eſt, pon-
te inſtructus. S. Fridolinus vero inde laudes Deo omnipotenti perſolvens,
quum absque ullius contradictione eccleſiam in eodem conſtruxiſſet loco,
2) Quomodo ſibi in hac narratione conſentiat Baltherus, minime videmus; inſulam enim illam
Seeaniam vel Seckingam primo ab hominibus incultam dicit; mox vero cives & incolæ novum
fuum hofpitem expuliſſe narrantur. Quodſi etiam non per ipſius inſulæ, ſed ipfi circumqua-
ue commorautes incolas factum accipi poſſit, repugnant tamen ea, quæ mox ſequuntur. Inde
vero conſtare arbitramur, Balthero in omnibus indubiam ſemper Adem haud eſſe ad bibendam.
D 2
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0035