http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0044
1ELEPLLEX
tlit, extructo ibi Ane
36 HIST. SILVE NIGRE
gente in Gallias transfretavit, vaſtamque Vogeſi montis ſolitudinem pe-
. rratenſi prinmum, & poſtea Luxovienſi monaſterio,
= in quo maximum monachorum numerum, perennemque Dei laudem
T. II. An-
Kal. p. 602.
Cointius l. c. compul ſus relicta in Italiam
p. 626.
conſtituit. Quum vero per viginti circiter annos ibidem abbatis munere
functus eſſet, inſtigante Brunichilde a Theoderico Burgundionum Rege,
quem ob ſtupra ſſepe obiurgaverat, iterato pulſus, a Theodeberto Auſtra-
ſiæ Rege luſceptus eſt; a quo deligendi ſibi in ſuo regno loci optione
obtenta, Brigantium oppidum ad lacum Conſtantienſem pro ſua ſede ele-
git, ut evangelium ibidem prædicaret. Quod quidem apoſtolicum munus
e Burgundia in Alemanniam concedens, ſtrenue obivit, tum in vicinia Ni-
græ Silvæ, per Turgoviam tranſiens cum ſociis, tum apud prædictum op-
pidum, vicinosque incolas adhucdum gentiliſmo addictos.
Omnia hæc ſimul ad initia ſeculi VII. referri ſolent a noſtris medii æ-
vi chronographis. Hos inter San-Blaſianus, qui MsS. in bibliothe-
cis Murenſi & Engelbergenſi ſervatur, ad annum 611. ſic habet: B. Co-
Iumbanus abbas cum diſcipulis ſuis & Gallo & aliis, tempore Sigeber-
ti regis de Hibernia veniens, Luxovienſe cœnobium multis coruſeans vir-
tutilus conſtruebat, indegue poſtmodum a Theoderico rege pellitur. Sige-
bertum etiam habet Ionas in vita S. Columbani: tempus tamen nulli ex
tribus Sigebertis Auſtraſiæ regibus congruit. Subſtituendus igitur eſt Chil-
debertus II. filius Sigeberti I. qui anno 575. iam occubuit, dum initia
monaſterii Luxovienſis a Columbano recens adveniente conſtructi ad an.
590. referantur. Fuit hic Childebertus II. pater Theodeberti & Theode-
rici, quos inter an. 596. hoc quidem modo diviſit regnum, ut pars Rhe-
ni ſuperior, fontibus nempe propior, ditiones ſecerneret, pertineretque
ad Theodericum Burgundiæ regem Elſaticus, Sugintenſis & Turenſis
comitatus, Alſaticus nimirum, Suntgovienſis & Turgovienſis Helvetiæ:
quos tamen poſtea Theodebertus extorſit Theoderico, ut rem ex Frede-
garia & Aimoino egregie dilucidat CoiNTIus ad an. 610. Quo ipſo pa-
lam fit, cur S. Columbanus a Theoderico rege Burgundia pulſus, extre-
mitatem horum comitatuum ad laci Acroniani fontes peteret. At dum am-
bo hi reges bello inter ſe confligerent, & Theodebertus an. 612. pro-
fligatus eſſet captusque, Theodericus eius regnum cum ſupradictis comi-
tatibus obtinuit, unde Columbanus Brigantia quoque ſive ſponte, ſive
tam conceſſit. Rem quoque narrat laudatum chro-
nicon MS. ad an. 613. §. Gallus ſolitudinem cellæ ſuæ incolere cepit; Theo-
dericus & Theodebertus cum infeſtis exercitibus apud Tullenſe territorium
Forti pugna confligunt, & mugna cæde utrimque peracta Theodebertus vi-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0044