http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0079
O. S. B. COLONIA SEC. VIII. 71
Stephano P. obviam miſſus, atque anno ſequente in Italiam reduci co- Sacurvx
mes datus fuit cum Ruthardo duce, ut apud Anaſtaſium in vitis Ponti- VIII.
ficum appellatur, Romæque ad annum uſque 756. ſubſtitit, Papæ etiam —
legationibus ad Aiſtulphum & Deſiderium reges Longobardorum adhibi-
tus. Ruthardum primæ legationis ſocium alii Rodbertum dicunt: Eccar- V. I. Rer.
dus vero eum Rupertum eſſe putat, comitem pagi Rhenenſis, cuius? "uc.. 579.
vidua Willesuinda, quam Paulus Diaconus Chillisvindem vocat, & filius
Cancor illuſtris Rhenenſis pagi comes, teſte chronico Laureshamenſi,
ex conſilio Chrodegangi epiſcopi Metenſis conſanguinei ſui monaſterium
Lauresham conſtruere an. 762. cœuperunt.
Cæterum bona, quæ Fulradus a Chrodardo comite emerat in ſupe-
riore Briſgoia, iſta enumerantur: in fiunes vel in marcas Binubhaime ſibi Atſat. diplom.
(ſive) Romaninchova, Schoepflino ibi gentium omnia ſtudioſe pro hiſto- Z.. 36. &
ria Zaringo-Badenſi luſtranti Rimigen: & in alia loca in Tohtarinchova
(Thumringen), in Gotonesvilare (Kutz, olim Kutzenweiler), in Ma-
lahbpach (NWollbach), in Haoltingas (Hauingen), in gomotingas (Ai-
meldingen), in Binushaim (Binzen), in Eppalinchova (Oetlingen). Om-
nia hæc etiamnum fubſiſtunt loca uno fere tractu Wiſam inter & Rhe-
num, Nigram Silvam Alpegoviamque verſus, in quorum nonnullis ho-
dieque cenſus quosdam ſuos facit S. Blaſii monaſterium. Ipſi quidem
nigræ ſilvæ adiacet vicus Marcelh, quem notat Schœpflinus l. c. dum in
dictæ chartæ complemento legitur: actum in villa, guæ dicitur Mareleia
puplici. Nomenclatura tamen propinquior eſt vico Marley ſeu Marlen,
cuius nominis duos pagos adnotavit Grandidier, unum in Alſatia qua-
tuor leucis Argentorato diſtantem, alterum ad Rhenum Ortenaviæ vicum.
Hac in plaga etiam ſunt, quæ notantur loca in teſtamento Eddonis epi-
ſcopi Argentoratenſis pro monaſterio in Ettenheim ſeu cella monachorum
in pago Briſgavenſi, quem fluvius Bleicha Rheno influens ab Ortenavia
dividit. õ
XXIX. Ad Nigram noſtram Silvam accedunt, quæ eodem ſeculo VIII. Monaſterii
iam prius monaſterio S. Galli in Briſgoia donata ſunt; an omnia, an quæ- . in ben
dam tantum meritis B. Othmari, ex Alemannia oriundi, me latet. Legitur va ſec. VIII.
apud Hergottum bonorum in quibusdam Briſgaudiæ vicis traditio a. 758. facta rodu
ſacroſanctæ eccleſiæ in S. Gallonis monaſterio in pago Durgaugenſi, ubi Aut-„ 7. 7 *
maris (Othmarus) abbas eſſe videtur. Tum vero poſtea alia Drutperti, p. 5.
qua fundos in Zurduna eidem monaſterio donat; eſt vero Zarden nigræ ſil- bian. X,.6.
væ villa: iterumque Witerichi in Alpegovia villa Wizia, vicus Fürſtenber- „. XI.
gicus
Grandid. l. c.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0079