http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0103
NIGRA SILVA SEC. X. 95
rolo, tota monarchia Francica, imperiumque occidentale pervenerat, qui- Srxevrvx
ve haud multo poſt mortem patris tempore an. 817. Lothario in impe- KN.
rii conſortium adſcito Ludovicum Baioariæ, Pipinum vero Aquitaniæ præ- =
fecit, prout rem ex Annaliſta Laureshaimenſi ad hunc annum narrat Coin- 1 . b. 457.
tius, quamvis Ludovicum anno primum 825. in Baioariam a patre dire-
ctum referat. Quum autem Ludovicus Pius Imp. an. 819. Iuditham filiam!“ f. 740.
Welſi ducis, qui erat de nobiliſima ſtirpe Bavarorum, & ex parte matris * 60.
nobiliſſimi generis Saxonici, uti ex Thegano narrat idem Cointius, ex ea- 1. e. p. 510.
que filium Carolum an. 823. ſuſcepiſſet, qui poſtea ſub nomine Caroli“. à.
Calvi Imperator fuit, maximæ exinde adoleſcente nono hoc ſeculo exci- u. b. 6sr.
tatæ ſunt turbæ ac bella inter patrem, priorisque matrimonii filios ſupra
iam nominatos.
Egerat nimirum Iudith apud Ludovicum maritum, ut ſuo quoque fi-
lio Carolo portio regnorum obtingeret, quod an. 829. factum ex The-
gano ita memorat Cointius: Imperator (Ludovicus Pius) venit WMormatiam, Anat .
ubi & Karolo filio ſuo, gui erat ex Iudith Auguſta natus, terram Aleman- IIt. 10
nicam & Rbhaticam, & partem aliguam Burgundiæ, coram filiis ſuis Lotha- „. 184
rio & uivoco ſuo Lodewico tradidit; & inqe illi indignati cum Pipino
germano eorum, ex primo ſcilicet matrimonio, Iudithæ altero mox an-
no 830. captæ velum impoſuere, præſente apud Compendium Ludovico
patre, fratres vero Iudithæ Conradum & Rudolphum tonſos in Aquita-
niam cuſtodiendos miſerunt. Reſtitutis quidem paullo poſt Ludovici re-
bus, Lotharius imperio mulctatus nova denuo molitur, fratresque in par-
tes trahit, ipſo etiam Gregorio IV. P. ad conciliationem accurrente in
Alſatiam, ubi cum ſuis exercitibus pater & filii tum in campo magno
Argentoratum inter & Baſileam ex adverſa acie conſtiterant. Pater vero
a ſuis deſertus in filiorum manus traditur, e regione Nigræ Silvæ no-
ſtræ, prout noviſſime locum vicinum Colmariæ deſignavit Grandidier.
ecoleſ. Argent.
Amplius deinceps patebit, quam hæc & ſequentia ob Carolum Iudithæ? 141.
fllium ſuſcepta inteſtina bella Alemanniæ Nigræque Silvæ noſtræ, re-
bus etiam monaſticis perinde ac eccleſiaſticis, fuerint funeſta: uti apud
ſcriptores rerum Francicarum veteres æque ac recentiores legere eſt.
Hugo Flaviniacenſis in chronico Virdunenſi mala ex diviſione Virduni
ipſo anno 843. quo obiit Iuditha, inter fratres Lotharium, Ludovicum
& Carolum facta, breviter attingens, quæ alii pluribus deplorarunt, id
imprimis luget, quod exteris nationibus occaſionem rebellandi præbuerint;
ingruentibus enim Normannis, Dacis (Danis) &v Britonibus funt Cbri-
ſtianorum ſtrages, deprædationes, vaſtationes, incenſiones. lIam Carolus
„
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0103