http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0121
vICTUS ET VESTITUS MONACHORUM. 113
Concilii Remenſis an. 8r3. palam fit, ex quibus nonnulla Capitularibus SEcCVLYU
ſunt inſerta, veluti can. 17. ut epiſcopi & abbates ante ſe ioca turpia IX.
Jacere, non permittant, ſed pauperes & indigentes ſecum ad menſam ha-
beant, & lectio ibi divina perſonet, & ſumant cibum cum benedictione
S& laude Domini ſecundum Apoſtolum: ſive manducatis ſive bibitis, om-
nia in laudem Dei facite. Canone autem 23. cavetur: ut in victu vel ncilt Labö.
veſtitu vel converſatione Abbatum, qui monachos habere cernuntur, Dei 1. VII. coh
voluntas & Domini Imperatoris impleatur: quod mox poſtea can. 3 3. *.
in ſanctimonialium gratiam ſtatuitur. Querimoniarum profectæ cauſæ
extiterint neceſſe eſt, ut eccleſiarum & monaſteriorum reditus a bonis
epiſcoporum & abbatum paſſim in Gallia & Germania, Ludovici. Pii eius-
que filiorum temporibus dividerentur, quando nimirum ob turbas perpe-
tuas epiſcopi & abbates continuo in aulam aut aliorſum abſtrahebantur.
Neceſſarium hine quoque fuerit, ut iuxta S. Regulam S. Benedicti an-
nona monachis certa figeretur; quæ quandoque fuit duplicata, ut palam
fit ex charta Rhenaugienſi an. 87 5⁵. quam edimus. In ea Winithere mo-
naſterio illi bona quædam tradidit ea conditione: ut quamdiu, ait, in
Jeculo manere voluero, omnes res meas in mea habeam poteſtate, & quan-
documque Dei inſpirante clementia ſeculum derelingquere, & in monaſterio
manere placuerit, tunc in eodem monaſterio duorum fratrum annona, nec
non & indumenta, ſiecut duo fratres ſingulis annis accipere ſolent, mihi
tribuantur; inſuper unius canonici tertia annona, atque eiusdem indumen-
ta mibi addantur. Videtur is exemplo S. Fintani in eodem monaſterio
haud ita pridem defuncti hæc pauperum cauſa ſibi præſervaſſe. Sic etiam „ en.
San-Gallenſes, apud Goldaſtum recepto an. 960. in fraternitatis ſocieta- Z W. p. r.
tem S. Conrado diurnam annonam promilſerunt.
Agitabatur tunc controverſia de efu volatilium apud monachos Bene-
dictinos, duern tum Caſſinenfes reſtringebant ad quatuordecim dies, octo
ſcilicet in natali Domini, & totidem in paſcha; concilium vero Aquis-
granenſe ad quatuor reduxit dies. Quinimo in Capitulari Aquisgranenſi
de vita & converſatione monachorum an. 8 17. cap. 8. præcipitur: ut vo-
latilia intus forisve, niſi pro infirmitate, nullo tempore comedantur: &
mox cap. 9. ut nullus epiſcoporum monachis volatilia comedere præcipiat.
Conceeditur tamen cap. 77. ut fratres aliquig pinguedinis in viltu quoti-
diano habeant, excepto ſexta feriæ, & diebus octo ante natale Domini, &
a Quinquageſima uſque ad paſeha. Huius indulgentiæ rationem affert
fragpientum hiſtoricum de Concilio Aquisgranenſi a Mabillonio vulgatum: vir.
Et quia oleum olivarum non habent Franci, volnenunt epiſeopi, ut oled“
Mahr. GERBERTI N IGRA Siaxva. P lardi-
Conc. Gerni.
Analec.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0121