http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0132
124 HIST. SILVXE NIGRE L. IV.
SszcvvUX mannos auſus eſt. Hunc demum iterum ex Meginfridi chronico Fuldenſi
IX.
. tantæ eruditionis facit: quod non ſolum monachi de diverſis cœnobiis ad au-
diendum eum mittebantur in Hirſaugiam, verum & ſeculares quamplu-
rimi eius ſe magiſterio ſubdiderunt. Nullibi enim Rudia litterarum in illo
tempore magis quam in cœnobiis monachorum per Italiam, Germaniam
& Galliam floruerunt.
Denique Ruthardus ifte an. 865. obiit, vir æaterna memoria dignus,
uippe qui in omni doctrina monachos plures eruditiſſimos auditores reliquit,
ke. cit. p. 29. uti de eo ad annum iſtum habet Trithemius, ubi ſimul eius epitaphium
exhibet, quod ei poſuit ipfius in ſchola monaſtica per 24. annos ſuc-
ceſſor Richbodo, vir omnium doctiſſimus, qui non minus exemplo ſan-
Gitatis, quam doctrina eruditionis commiſſos ſibi monachos iuniores inſti-
tuit. Huic anno 889. Harderadus in ſchola monaſtica ſucceſſit, anno ſe-
quenti 890. abbas renuntiatus. Qui mox ut abbas ordinatus fuit, ne præ-
ceptor neceſſarius deeſſet in monaſterio diſcipulis, de conſilio fratrum ſcbo-
læ magiſtrum prafecit Luthelmum doctiſſimum in omni ſcientia monachum,
patria Suevum, humilibus quidem natalibus ortum, Jed eruditione ſoriptu-
rarum cunctis tunc fratribus merito venerandum. Magnam eruditionis
Iaudem obtinuit, & multorum inſtitutor monachorum fuit. Lectorem ad Tri-
themium remitto, in chronico ſuo Hirſaugienſi paſſim diſſerentem de aliis
eiusdem cœnobii monachis eruditis, qui ſcriptis ſuis orbi inclaruerunt, vel-
uti Helfridus Ruthardi diſcipulus ad an. 878. Rudolphus ad an. 888. ad an.
vero 894. plures accumulat, qui Harderado magiſtro & abbate floruerunt,
uti Sigismundus, Cunzigo, Herdericus, alii.
L. &. p. 39. 42.
Eius mona XXI. Fuit Harderadus quartus Hirſaugienſis abbas uſque ad annum
Ker abbates ſeculi X. decimum octavum, haud longe adeo ab expleto primo eiusdem
monaſterii ſeculo, inde a Lutberto, quem diximus an. 83 8. primum fuiſ-
1 ei. f. II. ſe e Fuldenſi cœnobio evocatum abbatem, ubi, teſte Trithemio, a bonis
praceptoribus quam optime inſtitutus, doctor magnus & in omni terra no-
vinatiſimus evaſit, regibus carus & ſuis cariſſimus, vita ſimul & eru-
ditione præclarus: qui non ſpernendæ lectionis guædam ſeripſiſſe fertur o-
puſcula. Legi ſub eius nomine pulcrum in Cantica canticorum Salomonis
tractatum, in gquo fidelis anima Deum ſitiens vario dilectionis exercitio
ſuum ereatori pium exponit amoris deſiderium. Hic anno 848. interfuit
concilio Moguntino adverſus Gotheſcalcum celebrato. Eius in abbatia Hir-
ſaugienſi an. 8533. ſucceſſor erat Gerungus, Strabi in Fuldenſi monaſterio
ſub Rhabano diſcipulus, & inter duodecim doctores non ultimus: cui iam
abbati Strabus libellum de arithmeticis dimenſionibus inſcripſit, ut Trithe-
mius
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0132