http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0143
MONASTERIUM S. TRUDPERTI. 135
corpus S. Trudperti, novo rurſus involutum pallio, in altiori nuper ædif- Szcurvt
cutæ eccleliæ loco reponitur; ubi praſtantur beneficia Dei uſaue in hodier- NX.
—
num diem. Facta eſt autem bac translatio anno dominicæ incarnationis
DCCCXLTI.
Epocham hanc codicis Argentoratenſis, anno primum 1777. in lucem
editi, priore libro obſervavimus ſub Ludovico Pio. Ipſa vero Imperatoris
huius fata, quæ deſcripſimus initio huius libri, anſam præbere potuerunt
haud abſimilibus lamentis, quæ modo ex actis S. Trudperti audivimus.
Lotharius ſiquidem Imperator, deſponſatus Ermengardæ filiæ Hugonis
Alſatiæ comitis, eo incentore contra patrem Ludovicum Pium fratresque
inſurrexerat: unde inteſtina illa bella ac calamitates oriebantur, quæ ma-
xime has ad utrumque Rheni litus provincias infeſtarunt, ubi regnorum
erant termini, de quibus Lotharius, Ludovicus, & Carolus fratres mutuis
inter ſe armis contendebant.
Quod vero monaſterium iſtud propius ſpectat, ſodales San-Trudperti-
ni communicarunt mecum diploma, quo Humbertus abbas donationem
ab Immone, Wolfino & Woluroh monaſterio factam ſuſcepit anno Lu-
dovici regis XVIII. itemque catalogum præpoſitorum & abbatum ſine cer-
ta annorum epocha, uſque ad vigeſimum ſextum ordine, ſeu Rampertum,
cui iuxta Keraslithum annus 872. afſignatur, eius autem ſucceſſori Hund- Cbron. Apag.
perto annus 878. cui annus decimus octavus Ludovici regis, quiscumque“
is fuerit, haud congruit. Bucelinus, qui in chronol. Conſtant. & in Germ. „ . 5.293.
ſacr. monaſterium S. Trudperti an. 882. abbatiæ honore ſublimatum dixit,
Waldericum primum abbatem ponit, qui in diplomate comitis Luitfridi
nominatur, non quidem anno 890. dato, ut viſum eſt Keraslito, ſed an.
903. ut apud P. Herrgottt videre eſt: ut tamen ad ſeculum IX. revocari Le. cit.
poſſit, perinde ac Luitfridus, qui aldericum abbatem deſignavit. Quare
ſi ſupra memoratum diploma Ludovicianum ad tempora Ludovici Ger-
manici revocetur, in quo Hundpertus abbas nominatur, Waldericus hu-
ius ſucceſſor eſſe potuit.
NVaalderici tempore Ludovicus infans Arnulpho patri ſucceſſit initio
demum ſeculi X. Antea vero Ludovicus Balbus, Caroli Calvi filius, re-
gimen adiit anno 878. moxque ſequente anno mortuus iterum reliquit.
Ludovicus autem Lotharii filius patre mortuo an. 855. rex Italiæ &
Imperator proclamatus, regem ſe numquam niſi Italiæ ſcripſit, datis
in gratiam epiſcoporum & monaſteriorum Italiæ chartis, quæ apud
Ughellium in Italia ſacra exſtänt. Ludovicus demum iunior Germanici
filius
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0143