http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0152
144 HIST. SILVE NIGRE L. IV.
SxcvruN rolo quoque Calvo addiceret, nato ex ſecundis Ludovici Pii nuptiis
IX. cum lIuditha Welfi filia, & Ethiconis, quem Wolfeni noſtri patrem
—
putamus, ſorore. Contra Iudithæ ergo novercæ fratres Guelfos, quos
huius mutationis incentores præcipuos arbitrabantur, infurrexere prio-
res Ludovici filii, vaſtatis eorum poſſeſſionibus, everſisque monaſteriis.
Factum id eſſe in Alemannia a Ludovico Germanico, Ratpertus San-Gal-
Autig. Aem. lenſis apud Goldaſtum indicare videtur his verbis: quare contigit, ut
*11. *. ſiout regna, ita & monaſteria diverſis erroribus atque laboribus quate-
rentur.
Pace tandem ac quiete poſt turbas illas inter fratres utrimque reſti-
tuta Wolfenus Rhenaugienſe monaſterium, ſiniſtra adeo fata expertum,
reſtauravit, primumque ibi abbatem conſtituit Gozbertum, cui ipſe,
monachum tandem indutus, poſt Antwartum tertio loco ſaucceſſit,
Wolvinus etiam nuncupatus, prout adhuc an. 870. in charta Ludovi-
7. V. 5. 50). ci Germanici in Gallia Chriſtiana inter inſtrumenta legitur.
Sigemari for- XXXIV. Opportune ad hanc monaſterii Rhenaugienſis reſtauratio-
te etiam Gu-hem ſuccurrit Cella alba, quam, ut diximus, eidem monaſterio, an-
elf. nuente Welfone loci hereditario tutore, nobilis vir Sigemar contra-
didit, quem non nemo eidem nobiliſſimæ Welforum familiæ adnume-
randum putavit; ad quam quidem referendam eſſe gentem Zolleranam,
per Alemanniam in Comitibus de Vebringen & principibus de Sigma-
ringen ac Hechingen celebratam, nulli dubitamus. Coniicit quidem
Antig. Alem. Goldaſtus in notis ad Ekkehardi de caſibus monaſterii S. Galli caput
1. 1. 1. ſeptimum, ubi caſtrum Sigmarien occurrit, derivandum iſtud nominis
eſſe non a Cimbris, aut nobili familia Nigra-Silvana de Zimberen,
ſed a quodam Sigmemaro eius conditore, antiquiore tamen, quam fit
Sigemar iſte, de quo agimus. Id enim vero conſtat, redacta ad incitas fa-
milia de Zimberen, ad nobiliſſimam gentem de Zolleren proxima de-
mum. ætate perveniſſe oppidum & dynaſtiam Sigmaringen, incertum,
an avito familiæ iure. Neque etiam fidem facit relatio fundationis mo-
naſterii S. Georgii ad an. 813. ut ſupra ex Cruſio retulimus, ubi in-
ter alios teſtes Manegoldus & Ludovicus de Sigmaringen notantur.
Fuiſſe quidem Guelfis in illo etiam terrarum tractu ad Nigram Silvam
ditiones, haud abnuendum cenſemus; quod quidem neceſſarium omni-
no fuiſſet, ſi ex ſupra relata opinione ipſe Sigemar Cellæ Albæ tradi-
tor Guelficam habuiſſet originem. Nec etiam afſertius quid ad rem
dici aut coniici poteſt ex bello, quod deſcribit Otto de S. Blaſio apud
Urſtiſium, geſto an. 1163. inter Welfum & Hugonem Palatinum,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0152