http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0167
STUDIA IN MONASTERIIS. 159
conſtitutus, multos præclaros auditores in omni ſeriptura doctiſimos eru- Szcutvx
divit. X.
Haud abs re fuerit, ex vita S. Meinwerci Paderbornenſis epiſcopi re-
cenſere rationem diſciplinarum, quæ in ſcholis, maxime Paderbornenſi
obſervabatur illo ævo: Ilud Leibnix.
Quando ibi muſici fuerunt & dialectici, 1. n.
Enituerunt rbhethorici, clarigue grammatici. 546. n. LIZ.
Quando magiſtri artium exercebant trivium,
Quibus omne ſtudium erat circa quadrivium.
Ubi mathematici claruerunt & aſronomiti,
Habebantur phyſici atque geometrici.
PViguit Horatius, magnus & Virgilius,
Criſpus ac Salluſtius, & Urbanus Statius.
Ludusque fuit omnibus inſudare verſibus,
Et dictaminibus, iucundisque cantibus,
Quorum in Neriptura S& pictura iugis Mantia.
Viva nobis horum omnium exempla præ cæteris hoc æ ſuppeditat
San-Gallenſis monaſterii hiſtoria, ex quo paſſim aliæ etiam ſcholæ, in San-
ctorum quoque ſcientia, ſunt animatæ, uti de S. Udalrico Auguſtano e-
piſcopo ſfuperius iam diximus, qui præcipuum ſcholæ San-Gallenſis de-
cus effloruit, perinde ac S. Wolfgangus Augienſis: quod ex utriusque
Sancti vitæ ſcriptoribus conſtat. Erat tum duo illa inter monaſteria San-
Gallenſe & Augienſe non ſtudiorum modo, ſed & animorum æmulatio:
quod apud Ekkehardum iuniorem de caſibus monaſterii S. Galli cap. 10.
& II. videre eſt: ubi viſitationem ſub Burchardo S. Galli abbate factam αοnι An-
deſcribit, quam S. Conradus Conſtantienſis anno 968. iuſſu imperatoris 15* &.
Ottonis M. ibidem ſuſcepit, urgente Ruodmanno, ſeu potius iuxta Ma-
billonium Eggehardo Augienſi abbate, qui monachos S☚-Gallenſes quaſi Auual. Z. III.
minus regulares tradoxerat. Reſpondentibus in ea loco abbatis ægrotantis dehn yif.
Ekkehardo decano, nec non Notkero medico, applauſerunt viſtatores T. V. p. 903.
ordini ac diſciplinæ ad regulam S. Benedicti exàcteæ, tandemque conclu-
dens S. Conradus epiſcopus, Inſaniat, inquit, Ruodmannus (Augienſis)
cum hypocriſi ſua in locum hunc, quantum velit; monachos tamen hodie
§&.. Gallus habet, quorum ſimiles ipſe inter ſuos numguam ſimilabit. De
celebri etiam hoc ſeculo Silvæ Nigræ Hirſaugienſi ſchola infra N. XX
plura dabimus.
Præcelluit tunc profecto inter cætera ordinis noſtri conobia San-Gal-
lenſe eo ampliore laude ac prærogativa, quod paullatim alibi ſeculum X.
ab
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0167