http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0170
162 HIST. SILVE NIGRE L. V.
Sxcuvux tibus altius inſedit: ex litterarum enim reſtauratione, cen limpidiſſimo
Et cum præ-
ſenti con-
tenditur.
— F. onte, ſuam proſtuxiſſe reformationem exiſtimant.
XllI. Cætera ſi deeſſent, vel unum ſufficeret, quod omnium, infen-
ſiſſimorum etiam ſtatus monaſtici hoſtium, oculos percellit, elegantiſſi-
ma nimirum ſeculi X. ſcriptura, qua tot nobis venerandæ antiquitatis mo-
numenta, manibus monachorum ſcripta ſuperſunt. Quam ſedulitatem
ſtudiumque indefeſſum, quod tunc fervebat, abbates & epiſcopi acue-
bant, qui ſcholas ac monaſteria penes ſe in eccleſiis cathedralibus habe-
NMAabill. ſec.
VI. Bened.
P. I. p. 205.
bant: quod inter alios Ditmarus, & ipſe illius ævi ſcriptor, frequentius
atteſtatur. De S. Bernwardo Hildesheimenſi epiſcopo vitæ eius ſcriptor
Tangmarus refert, quod ſeriptoriæ non in monaſterio tantum, ſed in di-
verſis locis ſtuduerit, unde & copioſam bibliothecam tam divinorum, quam
philoſophicorum codicum ſibi comparavit. De aliis teſtimonium nobis red-
dunt tot relicti MSS. codices poſt tot ſecula & iniurias temporum, dire-
ptionum & incendiorum; addam & incuriam ſequentium ſeculorum, in
quibus numquam ad eam concinnitatem & elegantian ſcribendi ars red-
iit, qualis ſeculis IX. & X. obtinuit, ad proximam uſque ac noſtram æ-
tatem. Nec diffitebuntur rei antiquariæ periti, quod ab omnibus retro ſe-
culis, ex quibus nobis MSS. ſuppetunt, ipſa characterum forma magis
minusque elegans ac deformis, ſtatum nobis ſcientiarum magis minus-
ve florentem vel depravatum velut ob oculos ponat.
Qui ſeculum nonum vel decimum cum noſtro hoc decimo octavo con-
tenderit, & æqquiparaverit, in contentione ſtudii litterarum quam ſimilli-
mum deprehendet. Tertia hæc eſt apud Latinos epocha, dum veluti cul-
men attigiſſe ſibi viſus eſt orbis litterarios, florente imperio Romano. Re-
ſtituto dein ſub Carolingis occidentali imperio, magna fuit in ſtudid lit-
terarum contentio: ſed dum ſine certo filo & vado veluti quædam ſcien-
tiarum univerſitas fuit affectata, accidit, quod vulgo dicitur: ex omni-
bus aliquid, in toto nibil. Nunc ſeculo hoc noſtro, quod vivimus, quod-
ve illuminatum (das aufgehlärte) deprædicant, nil ſibi illuſtrius exiſtimant
ſuffeni noſtri; at qui ſolidioris ab hominum memoria eruditionis igna-
ri haud ſunt, eiusque adhuc ſtudioſi, ſeculum hoc noſtrum obſcurum
potius putant, dum ſatis ſuperque vident ac lugent, nonniſi fucum
rebus induci, ac quidquid ſolidum eſt & grave in ſcientiis, ſenſim de-
perire: veluti accidit poſt primam quam memoravimus, epocham Roma-
nam. In ſecunda vero, in qua nunc noſtra verſatur hiſtoria, ipſa copia ino-
pes fecit, nimiaque rerum farrago, quum tamen copioſi haud eſſent,
qui litteris incumberent, iique alis admodum rebus diſtenti.
Nem-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0170