http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0192
SECCLUM
X.
L. II. p. 194.
Tab. J.
182 HIST. SILVE NIGRE L. V.
idque auctoritate publica coram excelſo anterioris Auſtriæ regimine Fri-
burgi æri inciſum, &, ut loqui mos eſt, vidimatum, palam omnium
oculis in codice probationum exhibebimus, cum apographo gemini di-
plomatis Ottonis II. cuius autographum in archivio monaſterii San-Em-
merami Ratisbonæ probe inſpexi, ære vero expreſſum videre eſt in pro-
dromo chronici Gottwicenſis charta eodem die, quo noſtra, Data no-
nas Iunii anno Dominicæ incarnationis DOνuwav.b½/DXXXIII. regni vero ſe-
cundi Ottonis XXV. imperii autem XV. indictione XI. actum feliciter Ve-
ronæ amen. Concordat omnino SIGNUM DoMINI OTTONIS MAGNI ET IN-
VICTISSIMI IMPERATORIS AUGUSTI: ſigillum item; ſubſcriptio porro iisdem
verbis: HiLDEBOLDUS EPISCOPUS ET CANCELLARIUS VICE WILIGISI ARCHI-
CAPELLANI NOTAVI. Character demum ac tota diplomatis confirmatio
omnino convenit, in ipſo etiam ſpatio, ut ſubtiliter animadverterunt
examinatores Friburgenſes, quod vacuum eſt ex raſura in San-Blaſiano
a cifris XX. reſiduis de anno LXIII. ad LXXXIII. regni vero ſecundi
Ottonis. Ut adeo dubium haud relinquatur, regni Ottonis ſecundi XXV.
iinperii autem M. indictione XI. eſſe reſtituendum in diplomate San-
Blaſiano; tametſi iam ſeculo XII. quo diploma illud ab Henrico V.
aflertum, confirmatumque intelleximus, certo certius facta fuerit iſta
immutatio, ac ſtudioſe etiam aſſerta. Conſtat hoc ex apographo eius
ſeculi in archivio San-Blaſiano, cum epigraphe Vidimus privilegii Otto-
nis I. in averſa vero tergi parte Privilegium cellæ S&. Blaſii, cuius &
characteres ſeculum XI 1* ſapiunt, notæque chronologicæ eamdem in-
terpolationem habent, quæ hodieque in autographo cernitur. Idem
vero palam omnino eſt ex chronico San-Blaſiano eiusdem ſeculi, quod
conſervatum eſt in monaſteriis Murenſi & Engelbergenſi, vero ſimil-
lime a B. Frowino abbate Engelbergenſi ſcriptum: in quo ad annum
DCCCCLXIII. ſic legitur: Hoc anuo datum eſt edictum Ottonis anno
regni eius XXVII. imperii autem II. indictione VI. aWd»um Leronæ no-
nis Iunii; & in eodem chronico ad annum MCXLIII. Me t annus
CLXXX. e gquo datum eſt ediäum Ottonis magni imperatoris.
Rem tunc, quum Otto M. ab anno 962. uſque 965. in Italia mora-
retur, transactam fuiſſe intelleximus, Reginberto in palatio imperatorem
ex Italia rediturum præſtolari iuſſo. Actum igitur ſub Ottone M. de-
cretumque ab imperatore diploma, etſi mortuo Reginberto, quum ad-
huc Otto in Italia eſſet, poſt viginti demum annos datum fuerit: hoc
quippe diſcrimen familiare eſſe inter alum & datum, haud ignorant
rei diplomaticæ Periti. Ac forte hoc ipſum ad faciendam iſtam in di-
Plo.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0192