Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-1
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (1)
Seite: 185
(PDF, 105 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0195
MONASTERIUM S. BLASII. 185

Nunc mirare mecum, verbis utor P. Marquardi Herrgott in MS. de o-
riginibus San-Blaſianis, Anonymi noſtri inconſtantiam in aſſignanuda tempo-
rum ratione; guum enim de priſtina illa domo liguea primisque eius incolis
in unum congregatü ageret, ſtatim adſtruit, illam ſtetiſſe uſque ad an.
1084. W Giſilberto abbate deſtrucam... Quum vero de murata eccleſia
dixiſſet, quæ longiſſimo intervallo temporis poſt domum illam ligneam con-
ſtructa fuit, mox ipſam muratam eccleſiam Ottonis M. ævo, bhoc eſt inte-
gro fere ſeculo prius ac domum ligneam vetuſtate corruiſſe ait. Expedita au-
tem res eſt, ſi dicatur, uti & ſuperius diximus, muratam hanc eccleſiam
vetuſtate collapſam non fuiſſe illam hic loci poſtea conſtructam, ſed
eam, quæ alibi, in Cella nimirum Alba, pridem iam exſtructa fuiſſe vi-
detur, unde Reginbertus profundius ſeſe in Nigræ Silvæ receſſus ab-
didit, ubi primus eremitarum vitam agens habitare cœpit ex diplomate
Ottoniano. Sequentibus eum paullatim ex Cella Alba, & fors aliunde et-
iam, ſociis, habitationem primum ligneam, demumque etiam oratorium
ligneum exſtruxiſſe dicendus eſt, iuxta fidem citati diplomatis. Lignea
autem domus illa, ut notatum iam eſt, a Giſilberto abbate anno 1084.
deſtructa fuit, quo in loco S. Stephani eccleſia ædificata eſt. Oratorium
vero iſtud ligneum circa an. 1092. everſum eſt ab Uttone Abbate, ſub-
ſtituto eidem ſacello S. Nicolai ſaxeo, ut ſequenti libro dicemus; niſi
illud ad annum 1090. referre velimus, qui annus notabatur in lapide in
ſuperiore eiusdem ſacelli nuper everſi parte conſpicuo.

Ad ſeculum hoc decimum quod attinet, recte Otto S. Blaſi mona-
chus in chronico, quod iam deperditum Nauclerus & alii citant, apud

SECULUM
X.


Caſparum abbatem ſec. XVI. in ſuo originum libro epocham ſtatuere vi-

detur his verbis: Anno 948. initiatus eſt locus monaſterii & Blaſii, locus
nimirum iſtius monaſterii, quod deinde a Gaminoldo Conſtantienſi epi-
ſcopo fuiſſe dedicatum idem refert Anonymus, etſi in annorum compu-
tatione oppido pro more deceptus. Subdit vero: Deinde adificantes (fra-
tres) domum ſuæ habitationis ſic ordinaverunt, quod univerſas officinas, ſci-

licet capitulum, refectorium, coguinam, dormitorium, cellarium, & a-

lias manſiunculas in eadem domo & ſub eodem tecto conſtituerent. Et eX

oppoſito conſtruxerunt infirmariam, relinquentes intermedium tantum,

quantum ſuficeret ad ambitum & c. Narrat poſt hæc defunctum fuiſſe Re-
ginbertum, poſt cuius deceſſum venerabilis Pater Beringerus conventum

a priore habitatione ſive clauſtro in novum clauſtrum a Reginberto exſtru-
ctum transtulerit, quod iam memoravimus ex eodem anonymo, qui tem-

pora haud ſatis diſcernens idemtidem etiam res ipfſas tunc geſtas confun-
Makxr. GERBERTI NIGRA SIrvA. Aa dit.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0195