http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0198
nnnt
188 HIST. SILVE NIGRE L. V.
ctam a monaſterio S. Blaſii, quod iuxta anonymum noſtrum ſeculo
demum X. proprium accepit abbatem. Cogitare igitur cœperunt, inquit
anonymus, de ſtabilitate ordinis & œnobii, intolligentesgue uod non of-
ſent ſtare ſub regimine Prioris, a) communi deliberatione habita, uia ab-
bas maioris auctoritatis & dignitatis ſ quam Prior, elegerunt Beringe-
rum virum multæ ſanctitatis in abbatem: qui camdem morum gravita-
tem, quam prius hubebat, ſervavit; freguenter enim ſedebat cum Fratri-
bus in clauſtro ad lectionem. Acta ſunt autem hac temporibus Agapiti
Papæ, ſauncto Ulalrico epiſcopo praſidente cleſiæ Auguſtenſi, Jſancto ve-
ro Couradlo epiſcopo præſidente ccleſiæ Conſtantienſi „ gli etiam eundem
Beringerum in abbutem benedixit & confirmavit.
Sedit Agapitus II. P. ab anno 946. uſque ad annum 955. Familiaris
vero admodum erat S. Udalricus Auguſtanus (in S. Galli monaſterio edu-
catus, ac anno 923. factus epiſcopus) S. Conrado Conſtantienſi eccleſiæ
an. 934. præfecto, qui ſimul cum cura vaſtati per Hungaros Rhenaugien-
ſis monaſterii veroſimilius etiam Cellæ Albæ curam geſſit, ipſe ſæpius,
Abpus Goldaſ. teſte Ekkehardo Rhenaugienſi monaſterio præſens, & quidem ſimul cum
Z. J. p. 49.
R.III. ſeript.
Germ. p. 714.
S. Udalrico, ut eruitur ex vita S. Conradi ab Udalrico Conſtantienſi pariter
epiſcopo ſcripta, & Calliſto Papæ pro eius canonizatione oblata, quam
exhibet Manlius in chronico Conſtantienſi apud Piſtorium. Ut adeo ab
anonymo haud fruſtra Sanctus quoque Udalricus memoretur, cuius ſimul
conſilio facta ſit Beringeri in primum abbatem San-Blaſianum electio,
S. Conrado eumdem confirmante & benedicente, cum bona quidem
Rhenaugienſium venia.
Agnoſcunt idipſum dicti ſodales, primumque hunc abbatem ex ſuis
fuiſſe aſſlumtum opinantur, quum ipſi Beringerum tunc temporis inter
monachos ſuos numerent. Quæ quidem coniectura inde firmatur, quod
Priorem prius apud Cellam Albam egerit Beringerus, quo tempore Cel-
lalbani eumdem cum Rhenaugia tunc reveriti ſunt abbatem S. Conra-
duas cuius auxilio & cura reſtituta utriusque monaſterii res eſt, & in-
ſtituta eorum ab invicem ſeparatio. Ipſe autem anonymus teſtatur,
quod tempore Ottonis M. quum obiiſſet pater & Prior huius loci, fra-
tres communi conſilio & deliberatione elegerint ſibi unum ex ipfis,
no-
2˖) Cur iam reſtauratis rebns non potuerunt fratres ſtare ſub regimine Prioris, uti tamen vel
ex ipſins anonymi teſtimonio ſaltem a ſeculo iam nono potuerunt Albani noſtri, cauſa haud
alia eſſe videtur, quam quod prioribus temporibus Prior iſte ab obedientia abbatis Rhenaugi-
enſis dependeret. Aſt mutata rerum facie & facta utriusque monaſterii ſeparatione, difficilius om-
nino erat ſtare ſub regimine Prioris, iam ab abbatis cuiusdam poteſtate exemti & quaſi in-
dependentis. Implicite adeo priorem hano utriusque monaſterii unionem indicat anonymus
voſter, etſi huius nullam in fuo conſtructionis libro mentionem faciat.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0198