http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0213
AFFLICTXE SEC. XI. RES. 203
prænuntiati, cuius explicatio tantopere exercuit primos eccleſiæ Patres. Szcuzuk
Hoc quidem a morte Chriſti auſpicandum cenſuit Boſſuetus, quando prin- XI.
ceps huius mundi eiectus eſt foras, ligatusque ſatanas, poſt mille de- =ee
mum annos ſolvendus. Quod ultimum quidem hoc præprimis ſeculo fie-
ri cœptum exiſtimat, ob illas, quas memoravimus, aliasque rerum vi-
ciſſitudines, dum ipſa quoque diſciplina eccleſiaſtica ex ingruentibus ab-
hinc relaxationibus in peius idemtidem rueret, Charitasque chriſtiana ma- Mut. XI.
gis ac magis, iuxta Salvatoris effatum, refrigeſceret. Gontulit etiam ad“ .
mali cumulum recrudeſcens Manichæorum hæreſis, cuius præcipuus cha-
racter fuit odium in Romanam eccleſiam; quæ quum in Armenia ortum
ſuum habuiſſet, ubi Gog S. Ioanni memoratus, ex Bulgaria originis Scy-
thicæ, unde Magog, progreſſa occulte per orbem chriſtianum graſſa-
batur, ne Germania noſtra excepta. Diſcimus id ex Hermanno Contra-
cto & Trithemio ad an. 1052. ubi Goslariæ Imperator Henricus III. quos-
dam hæreticos Manichæos mulctaſſe refertur. Tales etiam in hisce finibus i. Gera.
habitaſſe, in concilio Atrebatenſi an. 1025. notantur: fuere quoque non- 2. Il. .11s.
nulli damnati in concilio Aurelianenſi an. 1017. Taycv Z.
Quantumvis autem funeſtum hoc ſeculum eccleſiæ patriæque exſtite- IX.p. 836.
rit, monaſtica tamen diſciplina illo durante inſigni prorſus profectu in
cunctis fere Europæ provinciis refloruit, haud ſine maximo tandem Im-
perii æque ac ſacerdotii emolumento. Huic enim ſeculo origines ſuas de-
bent celeberrimæ iſte ordinis monaſtici reformationes, Vallisumbroſæ,
Camaldulenſis in Italia: Grandimontenſis item ſive Italiæ ſive Galliæ; Clu- Mabil. Aunal.
niacenſis denique & Ciſtercienſis in Gallia ac vicina Alemanniæ Burgundia. 7: V. . 100.
Ex quibus omnibus, quæ preſſo pede vetera Regulæ inſtituti veſtigia pre-
mebant, antiquus ſplendor ac decus hoc adhuc ſeculo in totam late Ger-
maniam, noſtramque Silvam in univerſæ eccleſiæ ornatum ac commo-
dum redundavit: uti in ſubſequentibus porro videbimus.
Leoni præprimis IX. P. plurimum debet hoc luſtrum, qui Bruno antea
dictus in Alemannia trans-Rhenana, Alſatia ſcilicet e regione Silvæ Nigræ
illuſtri genere comitum de Egisheim ortus, epiſcopatum Tullenſem per (aneil. Germ.
plures annos tenuit. Tandem in plena apud Wormatiam ſynodo an. 1048. -erir.
in Romanum pontificem electus, finem demum impoſuit funeſto Roma- ZIl. 5.500.
næ eccleſiæ ſchiſmati, quo tot pontifices per ſimoniacam etiam labem ſe-
ſe intrudebant, alterque alterum ex illa ſede deturbabant. Romæ ineunte
an. 1049. confecratus, primum ibi mox contra Simoniacos concilium ce-
lebravit, & alia deinceps contra hæreſin Berengarianam, aliaque eccleſiæ
vulnera, tam Romæ, quam paſſim alibi quoque habuit, in ipſa etiam Ger-
C c 2 ma-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0213