http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0214
204 HIST. SILVE NIGRE L. VI.
SzcuLUA mania noſtra: in quam tertio redux eccleſias & innumera pene altaria
XI. conſecravit, Augiæ etiam & Schaf huſæ in vicinia noſtra, anno 1052. uti in
MS. chronico S. Blaſii legitur. Factum id, ait Tſchudius, die 23. Auguſti.
Trith. ad an. an-
1050. G
1052. Fundatum ibi hoc ſeculo S. Salvatoris, ſeu, ut poſtea dici cœpit, om-
Cbron. Belv. nium Sanctorum monaſterium tam cito effloruit, ut a continuatore Her-
be de, manni Contracti, iam ad an. 1083. accenſeri meruerit tribus illis mona-
Germ. p. 353. ſteriis, quæ in regno Teutonicorum cum ſuis cellulis, regularibus diſci-
plinis inſtituta egregie pollebant: quippe eœnobium & Blaſii in Nigra Sil-
va, & S. Aurelii, quæ Hirſaugia dicitur, & & Salvatoris, quod Schaf-
buſin dicitur, id eſt navium domus.,. Idem Leo IX. pro celeberrimo Hir-
ſaugienſi monaſterio ab interitu revocando auctoritatem ſuam apud Adal-
Aunal. Hirſ-: bertum comitem de Calwa interpoſuit, quod articulatim ad annum 1050.
V. L. p. 187. enarrat Trithemius, atque ex eo Mabillonius.
d I. Eidem pontifici S. Petrus Damiani inſcripſit opuſculum VII. contra ne-
o. Z. Ur. fanda Deo dicatorum ſui temporis crimina, ut a ſacris ordinibus remo-
5. 63. verentur. Cuius quidem ſanctiſſimi monachi Camaldulenſis & Cardinalis
Oſtienſis ſaluberrima conſilia atque indefeſſos conatus apud Leonis IX.
ſucceſſores contra illorum temporum Nicolaitas, concubinarios ſcilicet
clericos, pluribus recenſet Baronius ad annum 1065. Fuit is etiam tot
aliis titulis de eccleſia & republica optime meritus, ac de Germania quo-
que noſtra, in qua pontificis apud Henricum IV. Imp. legatione an.
1069. functus erat, æque ac in Gallia, ubi S. Hugonis Cluniacenſis fa-
miliariſſima conſuetudine fruebatur.
Ipſum hunc Hugonem Gregorius VII. P. Romam litteris evocatum in
difficillimis eccleſiæ cauſis a conſilis habuit, uti poſtea & Urbanus II.
monachus antea Cluniacenſis ac Hugonis diſcipulus. Quæ quidem atte-
ſtantur tot illorum pontificum reſcripta & epiſtolæ, Gregorii VII. impri-
mis, quibus eumdem primo ſtatim pontificatus anno ſibi devincire ſata-
gebat. Uſus is pariter eſt S. Wilhelmi abbatis Hirſaugienſis e Silva no-
ſtra Nigra, & Altmanni Paſſavienſis epiſcopi opera, qua diviſos poſt mor-
tem Rudolphi de Rheinfelden, ducis Alemanniæ & Anticæſaris, Germa-
norum animos conciliaret, miſſa eam in rem an. 1080. ad eosdem epi-
ſtola. Conſtans quoque permanſit in obſequio Gregorii Wilhelmus,
nec induci potuit, ut conciliabulo Moguntino contra Gregorium VII. an.
1085. habito intereſſet, etſi vocatus, cauſas opponens abſentiæ, quibus
Lib. XI. es. 3. videbatur indubitanter poſſe rationabiliter ecuſari, ut Trithemius habet:
Aunal. Hirf-ut tamen in Nigra ſua Silva tutus perſtiterit Wilhelmus, dum alii Grego-
7. L. g. 263. rio addicti abbates paſſim exagitarentur, aut cœnobiis ſuis pellerentur.
II.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0214