http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0219
ILLUSTRES IN SILVA NIGRA PROSAPIE. 209
eidem iterato rebellis ducatu fuit depoſitus. Is, dum imperator in Unga- SEcurvk
ros movit, ex Francia, quam Latinam vocat Wippo in vita Conradi Sa- ——
lici, in Alemanniam redit, ibi in quadam eremo, ſunt Wipponis verba, piper. Terio.
quæ Nigra Silva dicitur, in locis tutiſſimis moratus, præda miſerabili per Z MI. p.
aliquod tempus vivebat. Ad tantas vero anguſtias a Cælſaris milite redactus, 475.
deſperatusque latibulo cum ſuis egreſſus, quum perveniſſent in ſaltus ſilva-
rum ad illam regionem Alemanniæ, uxc Bara dicitur, viderunt caſtra de-
Jerta, quæ priori nocte hoſtes occupaverant; confeſtim perceperunt, ſibi in-
ſidias parari. Nam Manegoldus comes, miler imperatoris, de Augienſi abba-
tia magnum benezficium habens ab imperatore & Warmanno Conſtantienſi
épiſoopo, qui tunc vice ducis Heremanni ( Prneſii ex Giſela fratris) Aleman-
niam gubernabat, præſidio locatus fjuerat, ne dux Ernoſtus prædas aut in-
cendia faceret in regionée.
Hepidanus San-Gallenſis, apud Goldaſtum ad annum 1036. Erneſto ſo- xer. Alem.
cium adiungit Wernerum comitem de Kyburg, quocum ac milite ſuo in- Z Z.
ſidens caſtro cuidam, quod Falkenſtein dicitur, loca vicina exinde non
minima clade afflixerit, ſed conſerto cum Manegold prælio unacum illo
Wernerum quoque & Erneſtum occubuiſſe. Corpus Erneſti ducis, ut addit
Wippo, Conſtantiam delatum, prius accepta indulgentia a poteſtate cpi-
ſcopali pro excommunicatione, in cleſia & Mariz ſepultum eſt. Corpus
Manegoldi in Augia ſubterratum eſt. Inter alios quoque ibidem cecidiſſe
memoratur Vecilo ſeu Wehelo comes, miles ducis, cuius cauſa bäæ
omnia acciderant; de quo idem Wippo ad an. 1030. narraverat, Erne-
ſtum e cuſtodia ſolutum ea conditione ducatum recepiſſe, ut Wehelonem G
militem ſuum, qui multis factionibus regnum turbaverat, quaſi hoſtem
reipublicæ cum omnibus ſuis perſequeretur. Quod quum dux facere nol-
let, hoſtis Publicus inperatoris diiudicatus ſt.
l. c. p. 475.
Comites de Kyyburg G uelficæ cenſeri proſapiæ, iam libro IV. memini-
mus, ubi de Wolfardis & Wolvenis homonymis egimus, fundatoribus
monaſterii Rhenaugienſis, cui poſt medium ſec. IX. Sigemar tradidit cel-
lam albam, quæ nunc & Blaſii dicitur, annuente domno Wolvene. Du-
dum vero ſeculo XI. interierat vel ipſa hæc nominum cognatio comites
inter Kyburgicos & Guelfos ſeu Welfones. Porro Wippo refert, Conra-!·c. 1. 473.
do Salico in Italia morante comitem in Suevia, Welf nominatum, &
Brunonem epiſcopum Auguſtenſem, invicem confligentes multa mala in
prædis & incendiis feciſſe in regno, Auguſtæ imprimis Vindelicorum,
ſed comitem damna reſarcire fuiſſe coactum. Eſt hic eo nomine ter-
tius, idem qui palatium ſuum Altorfenſe monachis accommodavit ad
MaART. GERBERTI NIGRA SILVA. D d in-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0219