http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0237
REGINBERTUS DE SELDENBURENX. 227
minis Ottone ſuper marcham monaſterii chirographum adquiſiviſſe me- Szcorux
morat, mox addens: bhuius temporibus initiatus eſt locus Rinaugiæ, àa XI. —
quo etiam ſumſere privilegia ſua, ut docet calculatio ſive deſcriptio cbro-
nicorum. Quæ de monaſterio S. Blaſii affert, ſuperiore iam libro expli-
cavimus, allatis etiam iis, ex quibus arguere licet, ab anonymo rurſfus
confuſa fuiſſe ſecula decimum & undecimum, cuius anno demum 10665.
ut mox notabimus, Wernerus abbas confirmationem ſuper marcha mo-
naſterii ab Henrico IV. accepit.
IX. In ſuperius citato chronico S. Georgii Villingano ad an. 1013. Rekinbertun
legebatur: boc anno incepta ℳ adificari cella §. Blaſii a Reginberto ere- de Seldenbu⸗
mita. Crucem hæc dudum fixerunt omnibus, qui monaſterii iſtius Hi- ren.
ſtoriam ſibi tractandam fumſerunt. Certum enim eſt ex fide diploma-
tis ab Ottone II. imp. an. 983. conceſſi, quod imperator hic cellam
in ſilva &parzwald a B. Reginberto eremita noviter conſtructam Deo &
S§.. Blaſio, cum locis circumiacentibus & terminatione eorum in proprium
tradiderit. Mcitime confirmaverit, ab omnium poteſtate liberam fecerit,
eamque eidem ſancto viro, qui primur ibi habitare cœ&at, & omnibus
ibidem Deo ſervientibus libere S& quiete poſſidendam conceſſerit. Con-
firmatum id quoque fuit Henrici IV. diplomate anno 1065. & quidem
Baſileæ, addita ſimul confirmatione donationis factæ a Theodorico Ba-
ſileenſi epiſcopo ad an. circiter 1057. Unde hic igitur poſt triginta om-
nino annos iſta narratio de incepta tunc primum S. Blaſii cella a Regin-
berto eremita, quæ ex libro ſuperiore allegatis iam circa an. 945 fa-
cta eſt a Reginberto, qui hoc ſeculo XI. certe in vivis eſſe amplius
haud potuit? Seculo nimirum XII. ſcripſerat chronici iſtius auctor,
quo recentes adhuc erant San-Blaſianorum cum epiſcopis Baſileenſibus
habitæ de advocatia controverſiæ, motæ præprimis ex Conradi Salici
diplomate, quod epiſcopi Baſileenſes ad tuendum ſuum prætenfum ĩ ius
proferebant. In eo autem Reginbertus bonæ memoriæ laicus in fo-
reſto, quod dicitur Swarzwald, cellulam in honorem D. Blaſü con-
ſtruxiſſe memoratur; ac infêrius Conradus effatus inducitur, ſe obten-
tu domini Adalberonis reverendi Baſileenſis epiſcopi, rogatu etiam prædi-
di Reginberti eumdem locum, ad reprimendam neqguitiam pravorum ho-
minum & contumaciam, ſanctæ Mariæ Baſileenſis eceleſiæ deſi enaſſe. Quæ
quum hiſtoriæ partim temporumque rationi, partim & cumprimis an-
tiquiori indubitatæ fidei monumento repugnent, nullius prorſus robo-
ris haberi poſſunt, quæcumque in eo enarrantur. Ex hoc tamen fon-
te profluxiſſe arbitramur, quæ ex dicto mox chronico excerpta dedi-
Ff 2 mus,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0237