http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0245
234 HIST. SILVE NIGRE L. VI.
gSrcrtun tem S. Ladislai adiiſſe, quum tamen ipſe anonymus inſigne hoc donarium ſub
xI. Giſilberto abbate, qui an. 1086. obiit, factum aſſerat. At dum iam extra du-
S=im eſt, S. Ladislaum non obiiſſe coœlibem, ut communis fuit perſuaſio,
Georg. Pray ſed Adelhaidem habuiſſe uxorem, ex eaque liberos, omnis hic diſparet dif-
Aunal. Reg. cultas, ut alibi demonſtravi de Rudolpho patre Adelhaidis, nec non
3* 4. . familia eiusdem apud Divi Blaſii ſepulta; uxore nimirum cognomine
Katona Hiſt. cum duobus filiis Bertholdo & Ottone, quos anonymus nominat, præ-
er e r. termiſſo Cunone, Rudolphi patre, Bertholdi & Ottonis filiorum avi,
4. Ganaczi de quem ſcriptores hic quoque ſepultum aſſerunt, ut memorato loco in-
&. Ladizlao p. dicavi. Adelhaidem vero iam ante an. 1077. S. Ladislao fuiſſe nu-
11. ptam inde colligitur, ſiquidem lignum hoc S. Crucis a mariti ſui fratre ac-
cepiſſe dicatur, Geyſa nimirum, qui iam eo anno obiit.
Hæc nos a ſcriptoribus rerum Hungaricarum ultro accipimus, nunc
primum in apricum deducta; viciſſim vero æquum fuerit, ut & ipſfi
fidem nobis in iis haud detrectent, quæ nobis propius poſſunt eſſe per-
ſpecta, atque ab anonymo etiam noſtro declarata intelleximus de paren-
tibus Adelhaidis Rudolpho de Rheinfelden Anticæſare, & Adelhaide
Taurinenſi marchioniſſa vidua Sabaudiæ Ducis, & poſt mortem mariti
. III. w duciſſa, ad quam extat S. Petri Damiani epiſtola. Potius autem nos
J. 181. fidem adhibendam ducimus Bertholdo Conſtant, in appendice ad Her-
mannum Contractum, quam eius gloſſatori Urſtiſio, qui an. 1090. ad
li⸗ gerihe. oram corrumpere geſtit contextum, qui expreſſis verbis hæc habet:
cW 7.363. Eiermannus piæ memoriæ Metenſis epiſcopus & Bertholdus dux Aleman-
niæ, filius Rudolphi regis in fidelitate & Petri Maio menſe diem extre-
mum clauſere, magnumgue mœrorem catholicis & exultatationem ſchis-
maticis religuere. Soror quogue præfati ducis, regina Ungarorum, eo-
dem menſe obiit. Sic etiam anonymus San-Blaſianus modo laudatus,
poſtquam Adelhaiden uxorem Rudolphi ad S. Blaſium ſepultam memo-
raſſet, mox eiusdem Adelhaidis filium Bertholdum ſtrenuiſſimum ducem,
fratrem reginæ Hungariæ expreſſe nominat. Nubem teſtium eam in
rem alibi adduximus, quibus una Ottonis Friſingenſis auctoritas non
Liv. L. de g- præponderat, qui prætermiſſo Bertholdo Rudolphi filio, occiſo Rudol-
Wiberen pho, generum eius, Bertholdum Zaringenſem nempe, ducatum Sue-
. . 7. viæ tamquam a ſocero ſibi conceſſum uſurpaſſe perhibet; quod forte
tutorio nomine aliquamdiu egit ſtatim poſt mortem Rudolphi, filio eius
Bertholdo necdum maiorenni; poſt huius autem anno 1090. mortem,
proprio nomine ducatum illum adminiſtravit, a proceribus Sueviæ an.
1092. electus. Atque hæc ipſa electio, tunc primum facta, manifteſtat,
illum
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0245