http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0246
ADELHAIDIS HUNGARIE REGINA. 235
illum antea ducem haud fuiſſe; ut quidem diſſerta habent verba ſcripto- Szcurvx
ris coævi, Bertholdi Conſtantienſis ſive Bernoldi San-Blaſiani presbyteri XI.
tunc præſentis, gui, inquit ad an. 1092., nondum aliguem ducatum ==
habuit, etſi iam dudum nomen ducis habere conſueverit, quod ipſum Du-
cis nomen in Bertholdo Zaringenſi Ottonem Friſing. in transverſum
agere potuit. Dum præterea Rudolpho patre omiſſo, Henrico autem
IV. victore ac rerum potito, res Bertholdi filii, ut iam ante mortem
Adelhaidis matris erant, valde fuerint acciſeæ, ducatumque propterea te-
nuem ex nomine potius ac deſtinatione patris, quam reipſa teneret, in
errorem exinde induci facile potuit Otto Friſingenſis.
Diſparet ex hucusque iam dictis dubium omne inde cumprimis or-
tum, quod minus perſpectum fuerit, Rudolphum de Rheinfelden non
unam dumtaxat habuiſſe uxorem Mathildem Henrici IV. ſororem, quæ
eidem an. 1059. nupſit, altero tamen mox anno ſequente defuncta,
ut etiam legitur in MS. chronico monachi S. Blaſii, quod ex ſec. XII.
in monaſteriis Murenſi & Engelbergenſi adhuc ineditum ſervatur. In
eodem ipſo MS. ad an. 1079. hæc item leguntur: Adelbeit uxor Ru-
dolphi regis obiit, & apud &. Blaſium ſepulta iacet. Tum vero in eodem co-
dice Murenſi, quo Bertholdus Hermanni continuator ſeu Bernoldus presby-
ter S. Blaſii continetur, fuſiori ſtilo héc habentur: Auno 1079. Aor
regis Rudolphi obiit, nomine Adelbeit, filia Adelhaidæ marchioniſſæ, ſo-
ror Berthæ reginæ uxoris Henrici, ex quo ipſe Saxoniam intravit, in
epiſcopatu Conſtantienſi in Duello, & in aliis caſtellis iuxta Rhenum qua-
litercumgque converſata, (ubi nempe ab Henrici IV. Imp. perſecutione ob
Bertholdi Zaringenſis potentiam magis tuta erat) egſtate, variisque ad-
verſitatum calamitatibus conflictata, demum agritudinum, mortaliumgque
febrium aliguamdiu confecta moleſtiis, diſpoſita domo ſua, & prout opor-
tuit animæ ſuæ ſalute, omnimodo in Chriſto proviſa, felici o utinam con-
ſummatione in manus illius devotiſſime moriens ſpiritum ſuum commen-
davit, & ad monaſterium S. Blaſii cum omnifario exeguiali debito oficio-
ſe ſatis ſepeliebatur. Rex autem Rudolphus iam viduus Jactus, apud Gos-
lariam paſeha magnifice celebravit. Adelhaidis huius oſſla, unaque filio-
rum Bertholdi & Ottonis nuper ſuo tumulo eruimus, novæ eccleſiæ no-
ſtræ inferenda, uti in memorato libro de Rudolpho eiusque familia apud D.
Blaſii ſepulta explicatius hæc cuncta diſſeruimus. Donationum vero ab
hac familia ad S. Blaſii monaſterium factarum tabulas iam ex autogta-
pho edidit P. Marquardus Herrgott. Ser, Lala.
Gg I. e.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0246