http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0270
CONFOEDERATIONES S. BLASII. 259
ſtante prius iam ſtabilito fozdere cum Cluniacenſi monaſterio, ipſo apud
D. Blaſii præſente S. Hugone, conſtitutiones monaſticas ex tam diſſito
Fructuarienſi monaſterio repetierit, miſſis illuc Uttone & Ruſteno mo-
nachis, ſuis deinceps in abbatia ſucceſſoribus.
Multo vero adhuc longius abeſt Maſſilienſe ordinis noſtri cœnobi-
um, cuius abbas Bernardus cognomini Bernardo S. R. E. Cardinali ſo-
ecius adiunctus fuit in legatione pontificia ad componendas in Germa-
nia diſcordias ac diſſidia inter ſacerdotium & imperium ſub Gregorio
VII. pontifice ac Henrico IV. imperatore. Abbas iſte quum in hoc ſuo
itinere an. 1077. menſe Octobri ad noſtrum D. Blaſii monaſterium di-
vertiſſet, ipſe præſens fœdus inter utrumque monaſterium eſt pactus,
inde Hirſaugiam digreſſus, ut Trithemius ad annum 1077. adnotavit.
SECULUM
XI.
Cbron. Hir-
Jaug. Z. I. p.
Hæc cum Hirſaugienſi monaſterio ſub Uttone S. Blaſii, & S. Wil- ²50.
helmo Hirſaugiæ abbatibus confoœderatio facta eſt, cuius tabulæ a nobis
ad finem partis II. monumentorum Liturgiæ Alemannicæ deſcriptæ ſunt
ex necrologio San-Blaſiano codicis Bibliothecæ Vindobonenſis circa hæc
tempora ſcripti: ex quo eiusmodi confoœderationum frequentia cogno-
ſci poteſt. Quarum quidem catalogum ordine alphabetico hic adnecte-
re viſum eſt, a) paucis tantum adiectis, Augienſi e. c. uti habetur inſtru-
mentum
a) Catalogus monaſteriorum eum D. Blaſii cœnobio confœderatorum.
Ordinis S. Benedicti Virorum.
Monaſterium S. Afre Auguſtæ Vindelicorum. S. Albani Moguntiæ, Alpirſpacenſe. Altorf.
Augia dives. Augia S. Mariæ, vulgo Mererau. Beinweil, hodie Marienſtein. Brigantinum.
Burron Calmoſiacenſe. Cella. Chambergenſe. Cluniacenſe. Einſidlen. Engelberg. Erlach. Fa-
barienſe. Fructuarienſe. Gengenbacenſe. S. Georgii in Wirtenbergia, hodie Villinge. S. Ge-
orgii prope Ratisbonam. Gotwicenſe. Hirſangienſe. S. Iacobi Moguntiæ. Iſnenſe. S. Leonis
in urbe Tullenſi. Maſſilienſe. Meigenmunſtere. S. Michaelis in epiſcopatu Bambergenſi. Mu-
renſe. Murrath. Neresheim. Niderbach. S. Pantaleonis Coloniæz. Petershuſanum. S. Petri de
monte in Nigra Silva. S. Petri mons in Bavaria. Reginherisbrunnen. Rhinaugienſe. Schafhu-
ſenſe. Schutteranum. Sigeberg. S. Trudperti. Wagenhuſen. S. Waldpurgæ in Alſatia. Weſſo-
fontanum. Wiblingen. Wile. . Zwifalten.
Noniales.
In Altenmunſter. In Andela. In Oteliniſtette. In Runilinsberg. Thuregienſes. In Waldkirch
Brisgoĩæ.
Canonici.
Cellæ S. Afræ. Cellæ S. Mariæ, hodie Sanct-Mergen Silvæ nigræ. Harreidenſes. Lutenbacen-
ſes. Marbacenſes. Ratholdicellæ. Reittenbuchenſes. Thuregienſes. S. Zenonis. .
His ſucceſſu temporis alia monaſteria ſunt adnumerata, illa præſertim, quæ colonias ſuas
ex noſtris habuerunt, uti Garſtenſe, Fornbacenſe, Donawertenſe, Ensdorſenſe Ec. quorum
in ſequentibus plenior fiet mentio.
K kKk 2
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0270