http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0298
MONASTERIA B. THEOGERI. 287
themio teſte ad annum r087. Theogerus novum virorum monaſterium Szcurvy
in caſtello Luckesheim e fundamentis extruxit, quod ſuo ſuorumque ſuc-
XI.
ceſſorum imperio in perpetuum ſubiecit. Hoc videlicet caſtrum Luckes-
beim, ſubdit, Wolmarus Gallicæ gentis comes, de magnis periculis inimi-
corum ſuorum precibus B. Theogeri liberatus, pro gratiarum actione mo-
naſterio D. martyris Georgii ſpontanea voluntate contulit, & ut in cæœ-
nobium Dei commutaretur ſervorum inſtantiſime rogaviit. Monaſterio
itaque conſummato in eodem loco, ubi prius ſteterat caſtrum, ſalutis
animarum ſtudioſiſſimus ingquiſitor Theogerus monachos de ſuo cœnobio
impoſuit, quibus Priorem ſancum & religioſum dedit. Comes autem
Wolmarus, qui caſtrum illud omnipotenti contulit, triduo ante mortem
vocato & Patre, monaſticum ab eo babitum ſuſcepit, munitusque e mo-
re fidelium ſacramentis eccleſiaſticis in Domino quievit. Sita eſt hæc Cel-
la in epiſcopatu Metenſi, prima inter plures alias poſita in Bulla Ale-
xandri III. poſt quam ſecundo loco venit cella S. Ioannis in prædio
Megenheswilre in Alſatia.
Hac autem omiſſa Tritbemius mox celebrat aliud, quod etiamnum in
vicinia noſtra ſubſiſtit, a B. Theogero conſtructum Amptenhuſanum vir-
ginum cœnobium in latere montis, quem milliaribus germanicis fere
quinque a S. Georgii monaſterio diſtare dicit, in quo centum circiter
ſanctimoniales ſub regula SS. P. N. Benedicti Domino famulantes congre-
gavit. Quarum inſtitutum memoratu dignum poſteriorum temporum mo-
niales confundit, avium more ea in choro cantantes, quæ haud intel-
ligunt. At vero, ut in aliis puellarum monaſteriis, ita etiam in Ampten-
huſano nullam eſſe licebat, quæ non de pſalmis aut aliis ſcripturis quotidie
aligquid diſceret. Inde omnes pene latini ſermonis habebant notitium, &
quidquid legebatur, intelligebant, quod non parum ad internæ compunctionis
gratiam videtur conferre. Diebus feſtis orationi vacabant omnes, aut le-
Cioni, nec quidguam operis perituri emolumenti tractare conſueverunt. A-
liis vero diebus manuum inſtabant operi diſtributo. Vnus omnium habitus,
unus cibus & potus, unus iuxta regulam vivendi modus, victu & amictu
eoceptis nulli quidquam babere licuit. Earum a viris tanta ſeparatio fuit,
ut monaſterium quæ ſemel fuiſſet ingreſa, nullatenus umguam exiret.
Aliud poſtea commemorat S. Marci dictum pariter monialium cœno-
bium, inops antea & exiguum, quod Theogerus ita muris, ædificiis, &
poſſeſſionibus ampliavit, ut brevi etiam non minus quam centum fimili-
ter in eo ſanctimoniales congregaret. Tum vero ſubdit, tantam multi-
tudinem Deo ſub eius magiſterio famulari cupientium ad eum confluxiſ-
. 284
Mreu
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0298