http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0308
ABBATES GENGENBACENSES. 297
qui tandem reſibiſcens, ut habetur in appendice Hermanni ad an. 1088. Szcurtu
& ad catholicam eceleſiam rediens, epiſcopatum dimiſit, ſeque ad pœni- Al.
tentiam in Hirſaugienſi monaſterio contradidit. Nullus tamen in Vangio- =eer
nenſium epiſcoporum catalogo occurrit, cui hæc aptari poſſent, quum Gal. Criß.
potius circa iſta tempora ſedi huic præfuerit Adalbertus II. ab an. 1070. 1. N. g. 60.
uſque ad annum 1108. ab Henrici partibus vel maxime alienus, & ab eo-
dem quoque ſede ſua pulſus. Forte tamen iſta intelligenda ſunt de Diet-
maro in locum Adalberti intruſo, aut de Cunone vel Conone pariter pſeu-
do-epiſcopo Wormatienſi. B. Theogerum Metenſem ex abbate S. Georgii
& monacho Hirſaugienſi epiſcopum, eumque inſignem Benedictini inſti-
tuti propagatorem ſuperius iam pluribus dilaudavimus.
Abbatum vero, quorum hiſtoriam Trithemius proſequitur, catalo- Loe. cit.
gum hic texere, longum nimis foret, quod iam inter alios præſtitit P. Ar-
ſenius Sulger in annalibus Zwifaltenſibus, ac Beſoldus in Documentis redi- P. I. p. 19.
vivis. Cruſius quoque in Paralipomenis annalium Sueviæ hierarchas & viros² 2. . 324.
ſanctitate claros atque illuſtres Hirſaugiæ monachos celebrat: nosque ſuis 6. 5e.
locis illos dilaudavimus, qui Nigram cumprimis Silvam quoquo modo
illuſtrarunt.
XILII. Obſervavimus iam ex P. Herrgotto, Hirſaugienſes conſuetudi- Abbates Gen-
nes dictas etiam fuiſſe Gengenbacenſes: in eo ſolo monaſterio ſuſceptas cir- Benbasenles
ca finem huius ſeculi, dum an. 1094. Marquardus cum duodecim ex Hirs-
augia ad regendum Gengenbacenſe conobium deſtinatus fuit a Gebhardo,
S. Wilhelmi ſucceſſore: poſt quem & alius ad eumdem locum miſſus eſt,
cuius nomen haud occurrere dicit Trithemius. Hic ipſe tamen Gebhardus ag. 276.
Hugone Gengenbacenſi ante Marquardum abbate ex abbatia Lauresha-
menſi expulſo, non electione fratrum, ſed imperiali auctoritate eidem
ſubrogatus fuit: quemadmodum etiam ante Popponem, qui in MS. quo-
dam abbatum Gengenbacenſium catalogo an. 1083. obiiſſe dicitur, de
Ruperto factum, quem apoſtolica auctoritate per S. Hugonem Cluniacen-
ſem Augienſi abbatia deiectum ſupra iam retulimus. Verum is ſpreta Pon-
tificis ſententia, ab eodem rege Henrico IV. a quo Augienſem abbatiam
nundinatus fuerat, regimen quoque cœnobii in Gengenbach ſuſcepit, pon
multo poſt a nobilibus vaſallis ibidem circa an. 1077. occiſus. In ſæ-
pe citato MS. Murenſi a chronographo coævo Bernoldo San-Blaſiano ad
annum 1073. Rupertus hic dicitur apud Genginbach abbas effectus, &
ob benefieium quoddam, quod eccleſiæ miniſtro auferre voluit, ab eodem
interfectus. Catalogus abbatum huius monaſterü in Gallia chriſtiana ab V. 9. 870
hoc ſeculo XI. fere incipit, ubi primus abbas ponitur Ruſterno absque
temporis nota, ſecundus Reginboldus. ”
Makxkr. GERBERTI NIGRA SILVA. Pp Mo-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0308