http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0309
298 HIST. SILVE NIGRE L. VI.
Szpcurox Monet me D. Grandidier, ſupereſſe chartam Henrici II. Imperatoris,
XI. Prancoforti an. 1007. 1I. Nov. datam, qua monaſterium Gengenbacen-
ſe novo a ſe erecto Bambergenſi epiſcopatui nexu feudali univit. Quam
unionem Conradus Salicus quoque Eberhardo primo Bambergenſi epi-
ſcopo confirmavit diplomate Corbeiæ an. 1024. 19. Dec. dato, mox-
que iterum die 13. Ian.,. anni ſequentis cum omni iure & poſſeſſioni-
bus, ut Hoffmannus apud Ludewig in ſcriptoribus rerum Bamberg.
*L. p. 5r. epiſcop. notavit. Præerat tunc Reginboldus utrique Gengenbacenſi &
Schutterano monaſterio, cuius obitum chronicon Schutteranum apud Schan-
Vindem. lit. natum refert ad an. 1027. XIV. Kal. Aug. uti etiam Gallia chriſtiana,
392. ubi de monaſterio Schutterano agit; eumdem vero poſtea ad an. 1028.
rreponit inter abbates Gengenbacenſes, ſucceſſoremque ei cum chronico
apud Lunigium tribuit Bruningum, anno 1028. mortuum, cui Gallia
chriſt. mox Rupertum ſuperius memoratum adiungit. Apud Lunigium
autem inter utrumque interponuntur Thomas, Willo & Albericus, &
poſt Rupertum Poppo & mox Hugo abbates nominantur, nulla facta
mentione miſſionis duodecim monachorum cum abbate Marquardo ex
monaſterio Hirſaugienſi anno 1094. neque etiam, quod Hugo ex eo-
dem cœnobio fuerit evocatus: affert tamen inſtrumentum inſtitutæ ſub
eo cum monaſterio Einſidlenſi confoœderationis & communionis divino-
rum officiorum, quod etiam ex annalibus Eremitanis exhibet Gallia
Loc. cit. chriſtiana. Talem ſocietatem monaſterio Gengenbacenſi iam tunc cum
San-Blaſiano quoque interceſſiſſe, docet catalogus in monumentis vete-
P. II. p. 141. ris liturgiæ Alemannicæ a nobis relatus.
Sohutterani. XLIII. In laudata Gallia Chriſtiana ſeries abbatum antiquiſſimi &
Z. V. g. SS83. Gengenbaco vicini monaſterii in Schutteren (quod nomen primum in
diplomate Conradi Imperatoris anno 1024. legitur, quodve poſt aliquot
Fag. 280% demum ſecula reformationem Hirſaugienſem accepiſſe teſtatur Trithemius)
texitur hoc ſeculo ex anonymi chronico Schutterano apud Schannatum
Vindem. Eitt. inde a Folkerno III. qui poſt triginta tres regiminis annos anno 1008.
.. 1J. 19. Obiiſſe dicitur etiam in alio catalogo, mecum a ſodalibus Schutteranis
communicato. Succeſſorem nactus eſt Ekebertum, ſive Eggbertum S.
Henrico II. imperatori valde acceptum, quod privilegia & beneficia
ab eo accepta demonſtrant, ab anonymo apud Schannatum relata. S.
Henrici ceu præcipui benefactoris ac monaſterii poſt conflagrationem
aliaque damna, quibus ad paupertatem devenerat, reſtauratoris feſtum
ſub ritu ſolemni celebratur Schutteræ, ubi is anno 1007. Baſilea
Argentoratum contendens pernoctavit: atque etiam privilegia Otto-
niana
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0309