http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0321
Sgeuvuux
XI.
310 HIST. SILV NIGRE L. VI.
animarum monachis hic ſermo eſt: intra monaſteria enim ſemper a pri-
ma ſtatus monaſtici origine ſuisque in eccleſiis habuerunt ſacerdotes re-
ligioſos ſacrorum adminiſtros. Semper etiam monaſterĩa ceu aptiſſima
habebantur ſeminaria, unde optimi quique paſtores aſſumerentur. Un-
de S. Hieronymus ipſe presbyter monachus Ruſticum pariter monachum
paucis ita inſtruit: Ita ergo age, S& vive in monaſterio, ut clericus eſſe me-
rearis.
Vidimus iamiam, poſt eam ætatem promiſcue ac veluti ex inſtituto
monachos in clerum fuiſſe aſſumtos, quod præcipue ſeculo hoc XI. conſpi-
cuum fuit, fixumque ex diſtinctione fratrum litteratorum ac illitteratorum
ſeu converſorum, de quibus poſtea agemus. Notari ſolet iſtud inter
monachos diſcrimen in huius ætatis necrologiis per litteras P. quæ pres-
bytecos, F. quæ clericos cæteros, diaconos, ſubdiaconos deſignabant,
qui pluribus plerumque annis eo in gradu ſiſtebant; dum minores or-
dines ſeu clericatus proprius ipſis cenſebatur, qui a monachis converſis
littera C. notari ſolitis, erant diſcreti.
Id autem iure cautum ſemper fuit, ne monachi clerici ac ſacerdotes
pro lubitu extra clauſtra circuirent functionum eccleſiaſticarum prætextu,
atque ſine ſuperiorum licentia vagarentur. Id quod ſibi præſertim me-
dia hac ætate uſurparunt monachi, in terram ſanctam peregrinando.
De ſeipſo ſcribit Lambertus Schafnaburgenſis ad an. 10 58. apud Piſto-
Seript. rer. rium: Eo presbyter ordinatus ſum Aſchafnabung in ieiunio autumnali a
Germ. Z. I. Lupoldo Archiepiſcopo, ſtatinmque peregrinationem Hieroſolymitanam ad-
P. 324·
I. c. p. 850.
greſus ſum zelo Dei, ſed utinam ſecundum ſcientiam. Et ad annum ſe-
quentem: Ego eaacckta peregrinatione Hieroſolymitana XV. Kalendas Octo-
bris ad monaſterium reverſus ſum, & quod in illa mea peregrinatione
praæcipuum a Deo poſtulaveram, Meginberum abbatem ſuperſtitem inve-
ni. Timebam ſcilicet, quoniam ſine benedictione illius profectus ſum, ſi
offenſus irreconciliatusgue deceſſiſet, magni criminis reum me teneri apud
Dominum. Sed non abfuit propitia divinitas redeunti, quæ tanto illo
itinere ſæape usque ad ultimam neceſſitatem periclitatum miſericordiſſime te-
cerat. Incolumem reperi, peccato indulſit, & quaſi ex inferis redivi-
vus emergerem, ſic obviis, ut aiunt, manibus me gratulabundus excepit.
Sigebertus Gemblacenſis in chronographia apud eumdem Piſtorium Tur-
cos ad annum 1096. chriſtianorum terminos iam multa ex parte inva-
ſiſſe memorans, inter omnis conditionis homines monachos etiam undi-
que, omnes uno animo, nullum ullo angariante, concurriſſe perhibet.
Iam vero ſuperius meminimus, quanta mala ex huiusmodi colluvie ſint
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0321