Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-1
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (1)
Seite: 318
(PDF, 105 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0329
StcurU
XI.

318 HIST. SILVE NIGRE L. VI.

ro faſtidientes eccleſiaſticæ diſciplinæ peritiam, & ſecularibus ſtudiis in-
hiantes, quid aliud, quam in fidei thalamo coniugem relinguere caſtam,
S& ad ſcenicas videntur deſcendere proſtitutas? Quod perverſum eſſe nemo
abnuat vere religioſus. Nec vero facile quis (Berengario, quem petere
videtur Petrus, & eius farinæ hominibus exceptis) in plerisque ætatis il-
lius ſcriptoribus nimium Grammaticæ ſtudium deprehenderit; contentus ta-
men quisque erit, ſi in aliis ſcriptoribus ſive eccleſiaſticis ſive profanis
hiſtoricis talem ſermonis ſtilum inveniat, qualem in S. Petri Damiani
ſcriptis reperire eſt: quod ſicut in ſanctiſſimo viro Petro continuis li-
cet ieiuniis macerato, flagellis item lacerato, orationum aſſiduitate detento
nihil de ſenſu pietatis abſtulit, ita quoque in aliis fieri poterat, ac obſervare
licet in ſanctiſſimis æque ac doctiſſimis huius temporis viris, qui huius-
modi diſciplinis non ipſi modo inſtructi fuerunt, ſed defectum etiam
notarunt, omnemque ad eum tollendum operam impenderunt. Teſta-

tur id de B. Lanfranco Milo Criſpinus in eius vita: quem, inquit, lati-

nitas in antiquum ſcientiæ ſtatum ab eo reſtituta ſupremum debito cum
amore & honore agnoſcit magiſtrum. Et paullo poſt: pertranſiens Fran-
ciam plures magni nominis ſcholares ſecum habens in Normanniam per-
venit, & in Abrincatenſi civitate demoratus per aliguod tempus docuit:
ſic & poſtea ex abbatis ſui licentia ſcholas tenuiſſe dicitur. De eodem quoque
in monaſterio Beccenſi philoſophiam ac theologiam docente teſtatur Gui-
mundas contra Berengarium ſcribens, hunc philoſophia abutentem de re
quapiam parva in dialectica turpiter confuſum eſſe a B. Lanfranco; quum-

que Berengarius omnes ad illum audiendum confluere cerneret, deſer-

tum ſe a diſcipulis dolens, ad ſcrutanda impudenter divinarum ſcriptu-
rarum ſacramenta homo in bis minime verſatus ſeſe convertit. Hæc
Guimundus. Ilpſe vero Lanfrancus in libro de Euchariſtia cap. 7.
Berengarium inceſſens: relictis ſacris auctoribus, ait, ad dialecticam con-

Jugium facis. Et quidem de myſterio fidei auditurus ac reſponſurus, quæz

ad rem debeant pertinere, mallem audire ac reſpondere Jacras auctori-

tates, quam dialecticas rationes. Verum contra bac quogue noſtri erit
Kudii reſpondere, ne ipſius artis inopia me putes in hac tibi parte deeſſe.

Goldaſt. Alem.
rer. T. I. P. I.

p.· 78·

Eſt hæc ſcientiarum illa confuſio, nimiaque in omnibus velle eſſe exer-
citatum affectatio, quam ſuperiore iam libro notavimus: per academica ve-
ro ſtudia augeri deinceps contentionem proclive fuit, maxime quum mo-
nachi quoque ad ea ablegarentur. Luculentum huius rei in vicinia noſtra
S. Galli monaſterio, ae geminum quidem ſuppeditat exemplum Conra-
dus de Fabaria de caſibuo monaſterii & Galli cap. 5. de electione Uo


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0329