http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0340
ORDINES EREMITICI SUB REG. S. BEN. 329
tuti cultor inſignis effulſit, ſanctoque Hugoni Cluniacenſi opera & conſi- Sscoren
lio adfuit, cuius etiam diſciplinam tantopere probavit, ut illuc ab Ale- XI.
xandro II. miſſus id Cluniacenſibus teſtimonium redderet, quod ieiunio =
excepto in cateris tam perfecti eent, ut anachoretis nibil deberent, uti
in Bibliotheca Cluniacenſi apud anonymum legere eſt.
Eremiticum ordinis S. Benedicti inſtitutum is admodum promovit perfe-
citque, quod a S. Romualdo ineunte ſeculo XI. ædificatis primum in ere-
mo Camalduenſi quinque cellulis fuit cœptum, cuius etiam ſancti vitam
perinde ac S. Odilonis abbatis Cluniacenſis rogante S. Hugone ſcriplit.
Ipſe vero in Avellanenſi ſolitudine inſtitutus monachus, eius poſtea regi-
men ſuſcepit, variaque pro eremitis loca erexit. Edidit quoque ſcripta
ac brevem regulam, nec non præcepta & monita ad eius vitæ inſtitutio-
nem perfectionemque pertinentia. Singula illa curate recenſentur tomo
I. & II. annalium Camaldulenſium, quorum duplex eſt inſtitutum, mo-
naſticum ſcilicet & eremiticum, cui unita eſt Fontis Avellani congrega-
tio, de qua modo diximus, in diœceſi Faventina an. 1040. cœpta a Lu-
tolfo natione Germano, epiſcopo Eugubino, exculta autem & propaga-
ta, ut memoravimus a S. Petro Damiani.
Hæc & alia huius generis eremitica inſtituta in Italia primum, ac in Gal-
lia dein, ſeculo XI. idcirco coli coœpta eſſe exiſtimamus, quod contra S.
Benedicti exemplum monaſteria ſuccedente tempore iuxta frequentiam
urbium collocarentur, quod ab inſtituto S. Benedicti alienum & abſonum
videbatur poſt S. Romualdum etiam S. Ioanni Gualberto, Vallis-Umbroſa-
næ inſtitutori in Italia, in Gallia vero S. Brunoni Cacthuſianorum, &
S. Stephano de Tegérno Grandimontenſium auctoribus. Quæ ipſa
etiam cauſa fuiſſe videtur, quod eremitica hæc inſtituta nuspiam in Ni-
græ ſilvæ abdita penetraript, utpote ab hominum conſortio aliunde iam
ſatis remota, donec tandem ſerius alicubi, ut ſuo loco dicemus, accede-
ret Carthuſianorum ordo, cuius inſtitutor S. Brugo Coloniæ in Germania
inferiore ortus, adoleſcens Remis canonicus S. Cuniberti fuit, ac poſtea
inter celeberrimos ævi ſui doctores magiſterium tenuit, magnorum ſtu-
diorum rector, uüt eum Guibertus in illius vita adpellat. Seceſſus vero eiusdem
cauſas affert pravam Manaſũs, archiepiſcopi Remenſis vitam, nec poſt Lug-
dunenſe concilium, in quo damnatus fuerat, correctam; tum colloquia
quædam de mundi vanitate inter amicos habita. Obtentis igitur ab Hu-
gone Gratianopolitano epiſcopo aſperrimis Carthuſiæ ad incolendum mon-
tibus. anno 10οεD‧, novum quoddam eremiticæ vitæ genus ad regulam S.
NMaART. GERBERTI NIGRA SILVA. L tI Be-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0340