http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0346
VARII RITUS ECCLES. MONAST. 335
„Sunt autem (ſubdit) apud nos & alia genera correctionis, quæ non ſo-
„lum dominus abbas facit, ſed etiam, ſi opus fuerit, Prior. Nam & inde
„audivi, quam veriſſime domnus abbas (Hugo) dixit: nullam monacho-
„rum eccleſiam dehoneſtari propter quod tale committitur ab aliquo fra-
y»tre, ſed hoc eſſe, quod plane faciat ad ignominiam noſtram, ſi quid
„nequiter committitur, & absque digna emendatione dimittitur. Idcirco
„ſi quis de aliquo flagitio divulgatur in populo, in præſentia quoque po-
„puli ſolet emendari, ut, qui eius exceſſum cognoverint, cognoſcant
„etiam eius emendationem. Cunctis enim, qui videre voluerint, viden-
„tibus, & maxime in media platea, nudatur, ligatur & verberatur. At
yſi culpa non eſt ex gravioribus malis, ſed forte ut cum aliquo inhone-
„ſte & irreligioſe in audientia popularium contenderit, pro huiusmodi,
„quum venerit dies dominicus, ad initium miſſæ matutinalis, çoncur-
„rente populo ad eccleſiam, ſtat ipſe nudis pedibus prope fores eccleſiæ,
„& unum codicem grandiuſculum tenet in manun: capellum non induit,
„ut ab omnibus poſſit agnoſci; nemini loquitur intranti vel exeunti: u-
„hnus famulus ſemper eſt iuxta illum, qui dicat interrogantibus, propter
„quid talis ei poënitentia ſit iniuncta, Nec recedit inde, usquequo miſ-
„ſa finiatur. Quodſi quis inobediens & rebellis aliquo modo fuerit, fra-
„tres ex more non exſpectant, ut præcipiatur comprehendi, ſed ipſi con-
„tinuo irruentes comprehendunt, & quum fuerit comprehenſus, faciunt.
„quod viſum fuerit, mittentes eum in carcerem vel in bogas: (vincula,
„compedes) carcer eſt talis, in quem cum ſcala deſcenditur, nec oſtendi-
„tur oſtium, nec feneſtram habet. De bogis quoque ſunt quædam levio-
y„res, quædam graviores, ita ut incluſus nec in dormitorium aſcendere poſ-
„ſit & tunc alias in cuſtodia dormit.“ De his aliisque ſimilibus ſatisfactionis
ac pœnitentiæ publicæ modis apud monachos tractat P. Marq. Herrgott
in præfatione veteris diſciplinæ monaſticæ; ubi ſimul obſervat, etſi car-
ceris compedumque pœna frequens eſſet ſeculo XI. expulſionem tamen
incorrigibilium e monaſterio necdum penitus fuiſſe abolitam.
Nihil vero magis frequentatum fuit ſeculo hoc XI. quam ſcopæ ſeu
flagella ſtatis temporibus, cui caſtigationi diſe plinæ nomen inditum fuit.
SEcCNM
XI.
Ven. Marquardus de Eſslingen, ſupra ex anonymo San-Blaſiano MS. lau-
datus, brevi etiam moriturus in lecto decumbens, rogavit Priorem, ut in
loco pœnitentiæ ſibi diſciplinam faceret. Ad hac Prior reſpondit dicens:
in tali infirmitate, qua modo detenti eſtis, diſciplinam facere nou poteſtis.
Exſtat inter opera S. Petri Damiani opuſculum 43. de laude Kagellorum S
(ut loquuntur) diſciplinæ ad monachos Caſſinenſes, quo intermiſſam ab
eis-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0346