http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0355
344 HIST. SILVZ NIGRεE L. VI.
SEcuzUM ri Aquisgranenſi an. 817. cap. 6. fuerat ſtatutum, ut in quadrageſima,
xI. niſi in ſabbato ſancto, non radantur, in alio autem tempore ſemel per gquin-
gecim dies radantur, & in octavis Paſochæ. Non fuiſſe autem ad cutem
vncil. Germ. J . . . . J
7 „.C. raſos monachos, antiquæ imagines produnt, uti & honeſtatem ac vere-
cundiam in omni habitu; ligaturas quoque ſcapularis, ut hodieque ſer-
vant Carthuſiani, ad talos uſque defluentis, quod etiam de tunica, ſeu
cuculla & cappa ſeu frocco in hisce picturis cernere eſt.
In his modeſtiam ac vilitatem apud Hirſaugienſes quoque fuiſſe obſer-
vatam oſtendit Trithemius de Friderico abbate Hirſaugienſi ad an. 1067.
ſcribens: In habitu ſuo nibil ab aliis differebat, qui omni vilitate contentus
iuxta regulam ſubtus cucullam, ſicut & monachi ſupradicti monaſterii om-
nes, & cappam deſuper nigri coloris de groſſo tegmine portabat. Ab hac
cappa ſeu frocco nigri coloris monachi nigri adpellati ſunt Benedicti-
ni etiam tunc, quando tunica ſeu cuculla alba uſi fuerunt. Sicque mo-
Z. L. p. 23. nachi nigri in Bibliotheca Ciſtercienſi adpellantur, a Ciſtercienſibus per hoc
diſtincti.
(Cura rei ſa- LXXV. S. Petrus Damiani opuſculo 29. de vili veſtitu eccleſiaticorum
miliaris. Mainardum abbatem redarguit, qui pretioſioribus veſtibus indui conſue-
verat. Auctis nempe tunc mirum in modum rebus facultatibusque, pro-
clive omnino fuit hac vanitate abripi abbates ac monachos. Idem S.
Petrus Damiani, alter ille Gregorius, ut de eo anonymus de miraculis
Bibl. Cun. S. Hugonis abbatis Cluniac. refert, quum Cluniacum veniſſet, vidiſſetque
1. 46. humanitatem & diſciplinam, cœpit barere & ſtupere, qualiter ſancti eſſe,
aut ſanctos inſtitutores habere poſſent, qui tantis abundarent bonis, & rur-
ſum quomodo non ſancti eſſe poſſent, aut perire, qui tam devote ſuſtine-
rent tam grave pondus laboris, & cuſtodiam monaſticæ diſciplingz. Hac
vero una obſervantia regularis diſciplinæ omnino ſtricta fieri poteſt, ut mo-
nachi eſſe queant iuxta apoſtolum quaſi nihbil habentes & omnia poſſidentes.
Iam ſupra memoravimus, quod notavit Trithemius ad an. 1102. circa
hæc tempora Gebhardum S. Wilhelmi in abbatia Hirſaugienſi ab an. 1091.
ſucceſſorem, cœpiſſe paullatim in his, quæ animarum ſalutem reſpiciunt,
aliquanhtulum remiſſius agere, ac neglectis etiam pauperibus plus æquo
temporalibus inhiare. Procul vero hinc aberat Gebhardi inſtitutor & an-
teceſſor S. Wilhelmus, quamvis longe maioribus curis diſtentus in inſtau-
randis, reſtaurandis, ordinandis gubernandisque tot cellis ac monaſteériis,
quæ aut ipſe fundaverat, aut iis certe in temporalibus æque ac ſpiritualibus
ſolertiſſime proſpexerat. Egerat id nimirum ſanctus hic abbas, perinde
ac S. Hugo Cluniacenſis, ut nec ipſi in obeunda paſtorali pro amplis adeo
con-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0355