http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0363
352 HIST. SILVÆ NIGRE L. VII.
Szxcurux dibus plenam, bhabitatores vero terræ illius non ſimul commorantes, ſed di-
III. ſperſos ita, ut non facile inveniri poſſent. Exercitus ergo chriſtianorum ig-
grantia locorum exediatus, ſine aliquo rerum effectu eſt reverſus. Et ſic
quidem omnes iſtæ expeditiones ſacræ ſeculo XII. ſuſceptæ incaſſum ceſſe-
re, atque etiam Hieroſolyma anno 1187. a Saracenis fuit recuperata. PFri-
dericus autem imperator an. 1189. occurrens, in Palæſtinam profectus,
poſt varia infortunia infeliciter amnem refrigerandi cauſa ingreſſus, ſubi-
taneo frigure naturalem calorem extinguente deficiens ſubmergitur, uti Ot-
rſtiſ. ſeript. to de S. Blaſio Friſingenſis cognominis continuator rem narrat, pluribus-
wern 5*. que expeditionem illam proſequitur, in qua etiam Fridericus Suevorum
g. 214. Oe. dux imperatoris filius ſociusque, in obſidione Accaron febri correptus,
atque immatura morte raptus, maximo chriſtianorum planctu ibidem fuit
ſepultus.
Factiones IV. Fridericus hic imperator eius nominis primus iam cum Conrado
Guehorum III. duce Sueviæ cruce ſignatus Hieroſolymam conceſſerat, teſte Ottone
rum. de S. Blaſio c. 2. qui poſt mortem eiusdem Conradi III. patrui ſui anno
L.- c. p. 197. I152. unanimi principum conſenſu rex ſalutabatur, hoc quidem ſalubri
conlſilio, ut aboleretur tandem Guelphorum Gibellinorumque factio. Fabu-
Coa. epit. Ru- loſam de ea Sigismundi Meiſterlini narrationem iam in faſtis Rudolphinis
delel, I-k. retulimus, de duobus nimirum fratribus Guelf & Gibel, qui demum ſub
1. Priderico II. in caſtro Nerisheim prope oppidum Norlingen magni inter-
regni tempore malorum incentores fuerint. Aliquid tamen veri ſubeſſe
coniicere licet, quod ſitum locorum attinet, unde ipſi hodie Wirtember-
gici ſcriptores originem Hohenſtaufiorum, qui Gibellinis nomen indide-
runt, repetunt, a diruto nempe caſtro Altſtaufen nuncupato, in regione
Hertfeld adpellata, in qua ad fluvium Kocher villa Waiblingen conſpicua
eſt, diverſa a cognominibus villis una in Palatinatu dioceſique Wormati-
enſi, altera in Conſtantienſi ac ducatu Wirtembergico: illa autem, de qua
res eſt, in dioceſi Auguſtana iuxta O. S. Benedicti cœRnobium Neresheim
ſita eſt. Rem porro in vulgus notam narrat Andreas presbyter in chronico
Sehilter ſerip. Bavariæ de occaſione pernicioſorum horumce nominum accepta in obfi-
SGerm. p. 25.. dione & pugna Winsbergenſi anno 1140. ſub Conrado III. qui primus ex
Hohenſtaufenſi familia ſolium imperii Germanici conſcenderat, idque Fri-
derico ex fratre Nepoti reliquerat, eo quod (ſunt verba Conradi Urſper-
genſis ad an. 1152.) Welfo avunculus eius, & alii principes Alemanniæ
Pproxima linea conſanguinitatis eum attingerent.
Rem vero pluribus explicat Otto Friſingenſis de geſtis Friderici I. Imp.
, ſeribt. Iib. II. c. 2. Duæ, inquit, in Romano orbe apud Galliæ Germaniægue fines
erm. p. 447.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0363