http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0365
354 HIST. SILVE NIGRE L. VII.
Srcvtu quingue marchas direxit, & hinc paullatim de die in diem baſilica §. Gre-
AXII. „zorii exſtruendo reformatur, Wezilone quodam de Conſtantia opifice e cle-
rico.
Fuerat ſeculo XII. præ omnibus in eccleſiam eccleſiaſticosque obſervan-
tior Friderici patruus & anteceſſor Conradus III. qui eccleſiam usque ad an.
1152. quo obierat, pacatam tenuit, eodem ſcilicet anno, quo boſpitatus eſt in
rhif. L. e. Civitate Friburgenſi, ut habet Otto de S. Blaſio cap. 4. Conſtructa fuit hæc
5. 198. urbs ad pedes Nigræ Silvæ in Brisgoia a Bertholdo III. Zaringo, atque ex con-
ſenſu regis & principum in emporium erecta, quum paullatim antea ex of-
ficinis argentifodinarum excreviſſet, vallo iam munita, legibusque ſecun-
dum iura Coloniæ Agrippinæ inſtructa, ut palam facit inſtrumentum an.
in. Zaringo- I1 20. apud Schœpflinum. His baſilicam poſtea cum inſigni turri, quæ
Bad. Z. V. hodieque admirationi eſt, adiunxit medio ſeculo XII. Conradus III. quem
. So. in ſua arce Zaringenſi, Friburgo haud procul diſſita, debellavit iuvenis
adhuc Fridericus an. 1138. ut habet Otto Friſingenſis de geſtis Friderici
ſtiſ. L. c. J. lib. I. c. 26. Addit tamen, hæc aliave bella, quæ varia recenſet, per
· 4a4. expeditionem Hieroſolymitanam tunc ſuſceptam fuiſſe ſopita.
Porro Zaringenſes cum Friderico poſtmodum imperatore fuiſſe recon-
Ciliatos inde pateſcit, quod Bertholdus IV. Conradi prædicti filius in expe-
ditione Italica an. 1158. Cæſari gratioſus adfuerit, utpote per quem, in-
ter alios principes, Mediolanenſes pacis conditiones obtulerunt, teſte Ot-
ſtif. L. e. tone de S. Blaſio c. 1I. eique etiam in conflictu apud Cremam vexillum
P. 20 . ſuum idem imperator concredidit, quod narrat Urſpergenſis. Averſos ta-
men rurſus fuiſſe animos neceſſe eſt, quum teſte eodem Ottone San-Blaſia-
no c. 21, anno 1167, Bertholdo rectoratum Burgundiæ extorſerit Cæſar:
quod etiam confirmatur ex iis, quæ idem ad an. 1164. c. 18. narraverat
de hoc Bertholdo iuncto Welfoni contra Hugonem comitem Palatinum
Tubingenſem, qui in Friderici Imp. tutela erat. Ad eosdem conflictus re-
ferendam exiſtimo, quæ in MS. Murenſi coævo refertur, captivitas plus-
quam nongentorum militum ſub comite Hugone facta apud Touingen. Ta-
cent ſcriptores cæteri, quod in chronico MS. coævo, olim cœnobii S. Ge-
orgii, ad an. 1175. memoratur, Bertholdum ducem apud caſtellum Gillum
multos ſuorum militum per ruinam præcipites amiſiſſe: bellum item inter
ducem Bertholdum & Zollrenſes, in quo dux arcem Fürſtenberg occupa-
rit eodem anno 1175. Porro ex teſtimonio Ottonis de S. Blaſio c. 24.
ad an. 1177. iterum Friderici Imp. in Bertholdum fiducia adparet, a quo
in Germaniam rediturus petiit, ut obviam ſibi in Italiam cum exercitu oc-
curreret, quod ipſe quoque præſtitit. õ
õ Per-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0365