http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0376
METROPOLIT½ MOGUNTINI. 365
VII. Status Nigræ Silvæ hierarchicus haud ſuis ſeſe finibus ineunte ſe- Sacuttx
culo XII. continuit, dum Ruthardus Archiepiſcopus Moguntinus & Geb- ll.
hardus Conſtantienſis antiſtes pontificiæ legationis in Germania vices obi- Status hierar.
rent, ſummasque etiam ac graviſſimas imperii Germanici res tractarent, chicus Niur=
facta imprimis inter Henricum IV. patrem filiumque eius diſſenſione, ut ſilvæ ſub Me-
partim iam adnotavimus. Iidem tamen legati, eo quod de iis nonnihil re- ennen.
mitterent, quæ in Synodo Trecenſi, Henrico inveſtituram tunc ſponte re-
ſignante, circa liberam hierarcharum electionem an. 1106. ſunt geſta,
ab officio ſuo ſuſpenſi memorantur in annalibus Hildesheimenſibus ad an.
1107. Exſtant apud Edmundum Martenium litteræ Ruthardi ad Gebehar- Z I. coteat.
dum Conſtantienſem epiſcopum an. 1106. quibus illum ad futuram electi amidii. manu⸗-
Halberſtadenſis ordinationem Moguntiæ III. Kalend. Aprilis celebrandam““: f. 607.
invitat, eiusdemque Rainhardi Halberſtadenſis electi aliæ de hoc argumen-
to ad eumdem Gebehardum, huiusque ad Ruthardum excuſatoriæ, quod
intereſſe haud poſſit. De hoc Gebehardo ex Hirſaugiæ monaſterio ad ca-
thedram Conſtantienſem evocato plura mox infra dicemus ad ea, quæ
ſuperiore iam libro de eo paſſim memoravimus.
De Ruthardo fuſius agit Gallia chriſtiana, uti & de eius circa an. 7. V. p. 466.
IIIO. ſucceſſore Adelberto I. ampliſſime diſſeritur tum ibi, tum etiam in 4.
nota ad concilium Moguntinum 1124. celebratum. Hic Henrici V. iam Z X Cancit.
antea cancellarius anno priore Romam cum aliis ab eodem rege pro im- Genm. p. 69.
petranda corona miſſus fuerat, eidemque anno 111I. Romam proficiſcen-
ti comes, & captivitatis Paſchalis II. Papæ potiſſima cauſa exſtitit. Retra-
xit tamen pedem, unde ab imperatore rebellis habitus, ac an. 1112. com-
prehenſus, per triennium in carcere clauſus cruciabatur, eccleſiæ etiam ſuæ
Moguntinenſis a Friderico Suevorum duce devaſtationem perpeſſus, quod
ad annum rI2I. in MS. chronico Petershuſano notatur. Legati quoque
pontificii munere auctus, primas teſte Urſpergenſi tenuit in conventu
Wermatienſi an. 1122, ubi Henricus Imp. eccleſiaſticæ communioni red-
ditus eſt. Demum anno 1137. mortuus ſucceſſorem habuit cognomi-
nem ſibi ex fratre Friderico comite Saræpontano nepotem, archiçancel-
larium pariter imperatoris ac pontificis legatum.
Defunctum an. 1141. quum ſe ad expeditionem Hieroſolymitanam pa-
raret, excepit Marculfus brevis ac incerti regiminis antiſtes : hunc vero
an. 1142. Henricus cognomento Felix, ſubornatus licet ab Arnoldo præ-
poſito S. Petri & camerario Moguntino, eumdem tamen ipſum Romam
miſſum, ut ſuam purgaret negligentiam, de qua accuſabatur, ſui habuit
accuſatorem, ſedisque Moguntinenſis orcupatorem ,uti rem quidem enar.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0376