http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0377
366 HIST. SILVE NIGRE L. VII.
Szcuruva rat Conradus ſeu Chriſtianus in chronico Moguntino apud Urſtiſium. Ve-
XII. rum totam hanc Conradi, ceu ſcriptoris integro ſeculo poſterioris narrati-
Seript. n onem dubiam ſaltem reddunt Galliæ chriſtianæ auctores vel eo etiam ex ca-
pag. 569. pite, quod Otto Friſingenſis ſcriptor coævus eumdem Henricum iuſte de-
T. V. p. 472. poſitum affirmet, ceu virum pro defenſione (diſtractione) eccleſiæ frequenter
Vis I. de vi- correptum, neo correctum: quod item Trithemius ex quadam S. Hildegar-
imp. cup. 9. dis ad eumdem Henricum epiſtola indicare videtur, ex qua concludit, ip-
Cbpron. Hirſ. ſius Henrici depoſitionem (ab Eugenio III.) ſuis meritis debitam eo divina
. 7* 426. Jactam ordinatione. “ L
Utut vero hæc ſint, Henricus hic in Saxoniam fuit relegatus, ubi eodem
anno in Ciſtercienſi monaſterio pie ac feliciter diem clauſiſſe extremum me-
Z L. Oop. p. Moratur a Mabillonio in notis ad epiſtolam 302. S. Bernardi. Hanc autem
284. Mgun. in rem legendi ſunt Serrarius & Baronius ad annum 1153. Arnoldus porro
7 I. p. 5sS7. Henrici ſucceſſor iisdem, quibus anteceſſores ſui honorum titulis infignis,
quum anno 1160. in pſeudo-ſynodo Papienſi contra Alexandrum III. ſub-
ſcripſiſſet, eodem anno a civibus ſuis in cœnobio S. Iacobi immaniter tru-
Cbron. Hir- Ccidatur, uti Trithemius ad hunc annum, & ex eo Galliæ chriſtianæ ſcri-
T. J. p. 441.
7. 72*. 193. ptores referunt.
Exinde vero grave in eccleſia Moguntinenſi ſchisma fuit, dum tres eius
antiſtites a diverſis nominarentur, Radulphus ſcilicet ſeu Rudolfus a fu-
rente adhucdum populo, Chriſtianus autem ab Haſſo & comite Palatino,
demum vero a Friderico I. Imperatore Conradus, frater Ottonis comitis
de Wittelsbach. Rudolphus iſte a civibus vi intruſus frater erat Bertholdi
Rer. Germ. IV. ducis Zaringenſis, cuius apud Freherum, ſub nomine ducis Burgun-
T. L. p. 310. diæ exſtant ad Ludovicum Francorum regem litteræ commendatitiæ, ut
eius & Alexandri III. P. auctoritate Moguntinæ Sedi reſtitueretur, de qua
eum Fridericus I. Imp. depulerat, ſubſtituto in locum eius Conrado Wit-
telſpacenſi. Hic tandem pacis conciliandæ cauſa Salisburgenſis archiepi-
ſcopus effectus anno 1163. Chriſtianum in Sede Moguntinenſi ſucceſſorem
habuit, ab Alexandro III. P. confirmatum, poſtquam ſchiſmati renuntiaſ-
Catal. 2 . ſet. Eumdem hunc fuiſſe exiſtimat Eiſengremius ad annum 1168. Chriſtia-
verit. P. 0s*. num, qui ſiniſtrum illud de Arnoldo Moguntinenſi archiepiſcopo contra
Henricum eius anteceſſorem tulit teſtimonium a nobis mox relatum. Sed
enim mire fallitur; hic enim chronographus chronicum ſuum ad annum
1251. uſque perduxit, & ſive Conradus Moguntinéenſis archiepiſcopus
ſtatuatur, quomodo eius obitum modis omnibus deplorat; ſive Chriſtia-
nus, numquam is ſibi ipſi tantam laudem tribuiſſet, qualem eidem tri-
buit, cuius inſuper mortem plangit, ac ſucceſſorum eiusdem hiſtoriam
uſque ad ſeculum XIII. proſequitur. Idem
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0377