http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0389
378 HIST. SILVZ NIGRE L. VII.
Szcvrvua Ut adeo inter hunc & Bertholdum locus haud ſit, quem poſt Rudol-
XII. phum Urſtiſius in chronico Baſileenſi, & Sudanus in Baſilea ſacra collo-
cant, Ludovico comiti de Pfirt, cuius mortem an. 1120. notat idem ca-
talogus apud Imhoff, in quo perinde ac in Urſtiſio nulla fit mentio Fride-
rici, quem poſt Ludovicum ponit Sudanus. Utrumque vero, Ludovi-
cum ſcilicet & Fridericum, deſidero in catalogo MS. epiſcoporum Baſile-
enſium San-Blaſiano circa medium ſeculi XII. ſcripto, in quo poſt Rudol-
phum recte omnino immediate ponitur Bertholdus, qui ſubſcripſit privile-
Aunal. duo. gio Henrici V. an. 1123. pro monaſterio Alpirſpacenſi apud Cruſium &
P. LI. . 332 Beſoldum. Item anno 1125. legitur in diplomate Henrici V. pro liber-
Z. I. p. 148⁸. tate monaſterii S. Blaſii ab advocatia Baſileenſi, apud Herrgottum, item -
Geneal. Habi- que in altero eiusdem anni pro monaſterio Engelbergenſi. De eius obitu
2. 31. *. non conveniunt auctores; occurrit enim adhuc an. 113 I. 24. Iul. in char-
Tta. p. ra5. ta Lotharii Imp. qua eccleſiæ Baſileenſis argentifodinas in Brisgaudia ei⸗
Tvia. p. 156. dem confirmat. Falſo igitur ſucceſſor eius Adalbero ſiſtitur in conventu,
quem an. 1130. Baſileæ celebratum Urſtiſius & Sudanus volunt.
4gunal. “l. Apud Mabillonium notatur Adalbero Abbas Noemburgenſis cum aliis
". I. J. 225. Lotharii comes in itinere Romano, teſte ipſo Lothario in epiſtola ad
NYIII. g.. asSS. epiſcopos, principes & fideles univerſos data Romæ, quam in Spicilegio
exhibet Dacherius, & ad an. 113 I. reponit; perperam tamen, quum Lo-
tharius primum anno 1133. Romæ fuerit. Inde menſe Septembri rever-
ſus, mox Wirceburgi celebrem principum conventum habuit, ubi, gquia
Ercard. corp. Henricus Baſilienſis epiſcobus, ut ſcrihit Annaliſta Saxo a Papa omnino
it. 1 2; bee. degradatus fuit, Adalbero Nurenburgenſis abbas, antea Prior monaſterii
Jancti Blaſii de Nigra Silva eidem canonica electione cleri & populi per
conſilium imperatoris ſucceſit. De Henrico illo Baſileenſi epiſcopo nobis
Annal. . e. perinde ac Mabillonio hæret aqua, qui nullibi alias legitur, ideo forte
1. 230. Cæterorum albo haud inſertus, quod breviſffimum & pravum fuerit, eius
regimen, ob quod a Papa mox degradari meruit.
Minor vero eſſe videtur difficultas de Adalberone Nienburgenſi abbate
in epiſcopum Baſileenſem electo, de quo codex membranaceus coævus
Bibliothecæ San-Blaſianæ ſub Bertholdo I. abbate ante medium ſeculum
XII. poſtulatos e S. Blaſio abbates recenſens ita habet: Item Adelberch-
tus abhas apud Numburg in Saxonia, poſthac epiſcopus Baſileenſis. In ſyn-
Aws. Mar. Cchrono item auctore chronici Burglenſis apud P. Ruſtenum Heer idem
bee. ²*. notatur Adalbero Prior San-Blaſianus ad ſedem Romanam miſſus, quem
poſtea epiſcopum Baſileenſem ſactum fuiſſe notat: ut adeo cuncta hæc cum
ſuperiore narratione adprime conveniant. Anonymus ſupra citatus in ca-
talo-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0389