Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-1
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (1)
Seite: 379
(PDF, 105 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0390
BASILEENSES EPISCOPI. 379

talogo Baſileenſium epiſcoporum, cætera rectus, regionem tamen, ubi Szcutt
Adalbero abbas fuerat, Saxoniam nempe, confundens, bic, inquit, fuit AI.
monachus monaſterii & Blaſii, natus de Saxonia, qui autem Urſtiſio & Suda-
no ex comitibus de Froburg, Mabillonio de Friburg dicitur. In diplomate
Henrici V. an. 1125. pro monaſterio Engelbergenſi iam memorato oc-
currit Adalbero comes de Froburc. Ex eadem familia, iisdemque auctoribus
fuit Adalberonis ſucceſſor Ortliebus ſive Ortwinus, ut ſeſe in diplomate
Conradi Spiræ an. 11 49. exarato, nominat. Hic cruce fignatus cum Con- Walber TLex.
rado III. anno 1146. in Syriam profectus inde redux Fridericum Barbaroſ- bn Til.
ſam poſtea iterato in ltaliam cum exercitu eſt comitatus. Eiusdem frequens

in chartis memoria recurrit apud Hergottum ab an. 1139. uſque 1161.

Gen. Habsb.
T. II. P. J.

Hunc inter & anteceſſorem eius Adalberonem Bucelinus in Germania
ſacra Hannonem ſubſtituit ex abbate Luneburgenſi Baſileenſem epiſcopum.
In citato MS. San-Blaſiano abbatum ex D. Blaſii poſtulatorum catalogo
hæc leguntur: Anno natus de Tuſfin & Stunzingen in Saxonia apud Lune-
burg abbas eligitur. Quære in vita Guntheri abbatis. Sed vita hæc fru-
ſtra quæritur hodie, nec Bucelino viſa umquam, uti nec autographum
iſtud anonymi noſtri, in quo Albrechtus abbas in Nunburg & epiſcopus,
Anmno autem abbas tantum Luneburgi dicitur. Facile igitur Anno ſeu Han-
no ex monacho San-Blaſiano poſtulatus abbas Luneburgenſis ad S. Mi-
chaelem confundi potuit cum abbate Nunburgenſi Adalberone, itidem ex
monacho San-Blaſiano, ac dein Baſileenſi epiſcopo. Id quod proclive fuit
ex male intellecto citatæ Lotharii epiſtolæ loco: præſentibus abbatibus,
Henrico Fuldenſi, Alberone Noemburgenſi, & Luneburgenſi: ex quibus
duobus ultimis revera diſtinctis unicum tantum abbatem ſtatuerunt Adalbe-
ronem, quem Luneburgenſem quoque abbatiam tenuiſſe putabant. Dum
vero aliunde ſcirent, Annonem tunc Luneburgenſi abbatiæ præfuiſſe, eum-
dem illum cum Adalberone Nuneburgenſi fuiſſe orediderunt, qui dein epi-
ſcopus Baſileenſis fuit. Et revera epiſcopus hic etiam Anno dictus memo-
ratur in Leonis Marſicani chronico Caſinenſi lib. IV. cap. 120. apud Mu- ript. Rer.
ratorium, qui anno 1137. Lotharium II. Imp. in Italiam comitatus fratri- Nal. 1. r.
bus Caſinenſibus ob diſcordem abbatis electionem diſſidentibus concilian- &. 594.
dis operam dedit. UÜbi manifeſte diſtinguitur ab Annone abbate cœnobii
Luneburgenſis, qui & ipſe actioni huic interfuiſſe ibidem memoratur. Cæp. r119.
Annonem autem hunc Baſileenſem epiſcopum haud alium fuiſſe, quam p. 593
Adalberonem ſeu Adalbertum, ex Annaliſta Saxone manifeſtum eſt, qui
quum prædictam Lotharii in monte Caſino ordinationem enarraſſet, eum-
dem poſtea Ariciam veniſſe refert, ibi, inquit, Adalbertus epiſcopus Baſi- rr,d 4 o,b.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0390