http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0391
380 HIST. SILVYE NIGRE L. VH.
Srertvse lienſir obiit, menſe ſcilicet Septembri an. 1137. Quod convenit cum fis,
XII. uæ in MS. chronico San-Blaſiano leguntur: anno 1137. Adalbero epiſco-
— tus Baſileenſis obiit. Falluntur igitur Sudanus & Urſtiſius, dum ille eius
mortem ad annum 1139. hic vero ad an. 1140. conſignat. Et certe exſtat
Gen. Habsb- apud P. Herrgott bulla Innocentii II. P. in qua Ortliebo Adalberonis in
2. V. Y.1. Baſileenſi epiſcopatu ſucceſſori anno 1129. poſſeſſiones complures, caſtra,
1g. be⸗ & decimæ confirmantur. G
Poſt Ortliebum Adalberonis ſucceſſorem, quem anno 1167. ex monu-
Seriptar. rer. mentis Lucellenſibus defunctum ſcribit Urſtiſius in ſerie epiſcoporum Ba-
Baft. I. L 1. ſileenſium, notatur Ludovicus apud P. Herrgott in charta Friderici I. Imp.
E. p. 191. anl. 1173- Cuius partes mordicus tuebatur, ſchismaticus propterea adpella-
tius, atque ab Alexandro III. in concilio Romano an. 1179. depoſitus.
Z. II. ,.. 85. uti narrat fragmentum Urſtiſianim. Quæ ſi vera ſunt, ſubſiſtere nequeunt,
Seript. cit. p. quæ ſcribit idem Urſtiſius, Hugonem de Haſenburg quinquennio præfuiſ-
303. ſe ab an. 1172. uſque 1177. qui proin ante an. 1179. quo exauctoratus
eſt Ludovicus, ei ſuccedere haud potuit, nec uitra annum 1185. vitam
producere, ad quem annum menſe Iulio iam occurrit Henricus eius ſuc-
Geneal- cit. ceſſor in charta Henrici VI. regis apud P. Herrgott. Hunc Urſtiſius in
pe. 19. Chronico baronem de Hornberg ex Wirtembergia adpellat, in Buchingeri
Pe. 31. tamen faſtis Lucellenſibus ex comitibus Alſatiæ de Horburg oriundus, at-
que ex Ciſtercienſi Lucell? monacho ad cathedram Baſileenſem aſſumtus
traditur. Anno 1189. Fridericum Imp. contra infideles in terram ſanctam
ſecutus, ibidem anno ſequente lue cum multis aliis principibus interiit.
Succeſſorem habuit Lutoldum de Rœtinleim itidem Nigra-Silvanum.
Adroentimm XII. Superiore libro retulimus bullas pontificias hoc ſeculo datas, qui-
Sali d pus monaſterio S. Blaſi cella a S. Reginberto conſtructa peculiariter confir-
matur; quod factum fuiſſe coniecimus contra advocatiam Baſileenſem a Ru-
ſteno primum abbate, quo agente monaſterio demum reſtituta eſt plena
libertas. Sub hoc itaque abbate circa advocatiam San-Blaſianam, quam Ba-
ſileenſis eccleſia tenebat, amicabilis compoſitio Baſileæ an. 1120. ſuſce-
pta, per Gregorium cardinalem S. Angeli (qui poſtea an. 1130. ſummu⸗
pontifex Innocentius II. fuit) & Pontium abbatem Cluniacenſem confir-
7.III. .. a77. mata legitur in Spicilegio apud Dacherium, & Lunigium in ſpicilegio ec-
P. II. .. 239. Cleſiaſtico. In illo inſtrumento Gregorius ſemet adpellat cardinalem pres-
Breviar. kom. byterum, forte ob titulum, licet a Franc. Pagio in eius vita iam pontifex
Fomt. p. 613. ſacerdotio primum initiatus dicatur.
Sic vero habet inſtrumentum: Nos Gregorius presbyter Cardinalit &
Fontius Cluniacenſis abbas, vice fungentes domini papæ Calixti per Dei gra-
tiam
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0391