Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-1
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (1)
Seite: 398
(PDF, 105 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0409
398 HIST. SILVE NIGRE L. VII.

Szcurua ad ſucceſſorem, ſed ad caſtellum referenda ſunt, idque ad mentem ano-
Xx'I. nymi, non de Wirtenberg, ſed de Windenberg, ati antea ſcripſerat.
nen eο refert, quod hic non addatur & de Bogen, uti prima vice: ibi enim
ſermo eſt de Adalberto I. comite de Bogen, qui ſimul caſtrum Winden-
berg, ſeu Windberg, maternæ hereditatis iure primus cum Bogenſi con-
iunxit; unde Conradus, Luitgardæ frater, nonniſi de Windenberg ſcribi
potuit, unde ipſa quoque fuit.

Igitur ex hucuſque dictis, alterutrum colligi poſſe videtur, anonymum
videlicet noſtrum in altero loco de Conrado de Wirtenberg vel ex inadver-
tentia ſcripſiſſe loco de Windenbeng, vel ex nominum ſimilitudine ac per-
ſonarum homonymia deceptum, quæ in utraque hac familia & eodem fere
tempore obtinuit: utrobique enim ex indubitatis monumentis habetur
Conradus frater Lutgardis, cuius filius eidem Conrado ſucceſſit. Ut adeo
nihil proclivius fuerit auctori poſt ſecula fere ſcribenti, utraque hæc di-
verſæ familiæ nomina inter ſeſe confundere.

Verum auctorem noſtrum proſequamur, qui Luitgardam Adelberti co-
mitis matrem adſtruit. Sed cuius? primi an ſecundi? eius enim verban-
trique aptari poſſunt, ut ea legenti patet; quamvis enim deinceps ſcribat,
a talibus progenitoribus ortum eſſe Adalbertum iuniorem, numquam tamen
Luitgardam dicit Adelberti ſenioris coniugem; & aliunde Luitgarda, ceu
avia inter eius progenitores iure computari valet. Omiſſis vero aliorum
opinionibus, Luitgardam, Adalbertum, cæterosque ab anonymo recenſi-
tos, in alia familia, comitum nempe de Bogen & Windenberg, inquirimus,
quos omnes etiam nobis exhibet tabula genealogica iſtorum comitum in
T. II. g.22. Monumentis Boicis expreſſa. [bi primo loco occurrit Hartuicus I. ſator
comitum Bogenſium, ac ſecundus eiusdem filius Aſcuinus de Zidlarn,
quem alii etiam Aſchwinum ſeu Eſchwinum vocant, cui uxor ibidem tri-
buitur Lutgardis de Windberg, quæ Albertum ſeu Adelbertum I. de Bogen
progenuit. Atque hanc ipſam eſſe exiſtimamus Luitgardam, quæ deinceps
in Berovienſi coenobio monialem induit. Fuerunt quidem, qui illam non
matrem, ſed coniugem Adelberti I. facerent, ſed contra dictæ tabulæ fi-
dem, ubi Adelberto Hadwigis de Cileia uxor tribuitur, quæ inſuper marito
an. 1147. defuncto 13. annis ſupervixerit, anno demum 1162. mortua.
Igitur Luitgarda, quæ vidua conobium ingreſſa dicitur, nec prima nec
ſecunda Adalberti I. uxor eſſe potuit, ſed eius omnino mater extitit, con-
Z. XI. p. 20. iux vero Aſcuini. Hic in citatis monumentis Boicis ſub tribus abbatibus,
quorum primus an. 1062. ultimus autem an. 1098. obiit, eccleſiæ Ni-
der-Altachenſis advocatus legitur. De mortis eius anno non conſtat:
certe


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0409