http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0445
434 HIST. SILVE NIGRE L. VII.
Szcuru XXXVII. Legitur Berkerus abbas S. Leonardi in diplomate Conradi
XII. III. an. 1141. quo res tandem inter Ortliebum epiſcopum Baſileenſem
nen „ gertholdum S. Blaſii abbatem de advocatia S. Blaſii confecta eſt, apud
Berkerus Ab- . .
bas S. Lo- P. Herrgott. Ubi probe obfervandum, quod omnes abbates fuerint mo-
nardi. nachi San-Blaſiani, qui poſt epiſcopos & canonicos Baſileenſes atque Ber-
Gencal. Habs choldum S. Blaſii abbatem hac formula ſubſcribunt: Bertholdus abbas &. Bla-
7 II. P. I. t Int:1
pag. 166. ſiiä, fratresque eius Wernerus abbas de Ettenbeim, Berkerus abbas §. Leo-
uardi, quod erat olim Ord. S. Bened. in Alſatia monaſterium, ſubſti-
tutis dudum canonicis. Sequitur mox Frowinus ſubſcriptus, quem poſtea
factum eſſe abbatem Engelbergenſem putamus.
Anno ſeu XXXVIII. Supra Num. XI. quum de Adalberone monacho S. Blaſii &
Hanno Abbas Baſileenſi epiſcopo ageremus, ad Bucelinum provocavimus, qui ei fuc-
nurg. ne ceſſorem tribuit Hannonem abbatem Luneburgenſem. Adnotatur autem
n.
Stunzingen in Saxonia apud Luneburg abbas, quem Caſparus I. abbas S.
Blaſii Adalberonem nominat de Tuffingen & Stunzingen, poſtea epiſcopum
Baſileenſem: quæ res forte in transverſum egit Bucelinum, ut Adalberonem
& Hannonem ſeu Annonem duos diſtingueret Baſileenſes epiſcopos. Ca-
ſparus autem abbas ideo videtur eſſe deceptus, quod pro more medii
ævi ſolam litteram initialem A. in monumentis domeſticis legeret; quum
vero duos abbates e S. Blaſio eodem prope tempore in Saxoniam evocatos
ſciret, unum in Niumburg Adalberonem, alterum Annonem in Luneburg
ad monaſterium S. Michaelis, hunc eo proniore errore vocavit Adalbero-
nem, quod prior ex abbate Niumburgenſi factus epiſcopus Baſileenſis, in
ſeæpe memorato MS. catalogo adpelletur Adelberchtus, quem ab Adalbe-
rone diſtinctum putavit. Caſparum I. quem libri originum auctorem di-
ximus, ſecutus eſt immediatus coguominis eius ſucceſſor in eo, quod ab-
batem in Luneburg etiam Adalberonem de Tuffin & Stunzingen adpel-
let in tabulis Blaſianis, ſed abbatem dumtaxat Luneburgenſem circa an.
1140. non etiam epiſcopum Baſileenſem.
Abbates po- XXXIX. Quamquam vero plures fuerint e noſtro D. Blaſii aſceterio
Kulati . ad alia monaſteria evocati abbates ſeculo hoc duodecimo, nonnullos ta-
de munus ſu- men dimiſſo, quod acceperant, regimine ad ſuos ſeſe lares recepiſſe, te-
um reſignan- ſtis eſt, quem identidem citamus, MS. eorum catalogus, in quo ſequen-
des. tia notantur: Guntherus noſtræ congregationis, abbas Lugdunenſis effelctus,
lectus a Callioto Papa, poſtmodum abbatiam relingquens, hic abbas gficitur.
Item, quod immediate ſequitur, domnus Ulricus, hbuius nominis ſecundus,
relinguens epiſcopatum Conſtantienſem bic ſe regulari diſeiplinæ tradidit.
De
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0445