http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0446
ABBATES E S. BLASIO POSTULATI. 435
De quo tamen ſupra de epiſcopis Conſtantienſibus fuſius egimus. Subdi- Szcori
tur porro ibidem Diethelmus abbas Rinaugienſie cœnobii, prius frater no- FII.
Rraæ congregationis, quem Gallia chriſtiana circda annum 1144. commemo- 2
rat. Item ſub eodem abbate Gunthero Cuonradus de Gunthelfingen abbatiam
Sobafbuſenſem reſignavit, & bic vitam finivit. His conſentit monaſterii
iſtius abbatum catalogus in citata Gallia chriſtiana his verbis: Conradus J. bpag. 935.
* &. Blaſio accerſitus abbatiam reſignavit an. 1141. & ad monaſterium §.
Blaſii reverſus ſt: quod quidem cum primo anno Guntheri abbatis con-
gruit. Quæ autem fuerit harum reſignationum cauſa, rarius equidem in-
dicatur; an ſubinde forte fuerit nimius diſciplinæ Fructuarjlenſis rigor,
a poſtulatis hisce abbatibus in ſua monaſteria ex S. Blaſii congregatione in-
troductæ, cuius præcipuus auctor fuit S. Wilhelmus Divionenſis, qui id-
circo ſuo iam tempore ſupra regulam eſt adpellatus. Quæ vero cauſa fru-
ſtra allegari poſſe videtur, ſi modo genuini iſti S. Benedicti filii non ſo-
lum eiusdem S. Patris exemplum, ſed & doctrinam ſecuti fuerint, ac ſpi-
ritum diſcretionis, quam ille in regula ſua virtutum magiſtram vocat: ne
tales forte diſcipulos habuiſſe aliquando videantur, quorum mores, ut
de ipſo S. Benedicto ſcribit Gregorius M. cum ſuis minime congruebant:
adeſſe præterea poterant etiam cauſæ politicæ.
p. 1008.
XL. Ne vero pedem referret, morte præventus fuit, quem modo nota- Res cum mao-
vimus, Diethelmus de Ottwilare, ex Priore maiore monaſterii S. Blaſii fa- alterto Dhe-
ctus abbas KRhenaugienſis, interveniente etiam auctoritate Hermanni epi-
ſcopi Conſtantienſis. Hic Friderico I. Imp. an. 1158. Ulmæ agenti una-
cum comite de Lenzburg advocato Rhenaugiæ, fratrum poſtulata exhi-
buit, obtinuitque, ut regali præcepto Diethelmus Rhenaugienſibus præfi-
ceretur, uti apud Æg. Tſchudium in chronico Helvetico legere eſt. Ita-
que Hermaunnus epiſcopus Ulma Rhenaugiam digreſſus, ipſe novum ab-
batem ibidem inſtituit, atque in eodem loco pridie idus Aprilis litteris pub-
licis S. Blaſio monaſterium monialium in Berau, & eccleſiam in Hochen-
ſchwanda confirmavit. Vir venerabilis vero Diethelmus abbas tribus in re-
gimine annis expletis, quum ad extremam vitæ lineam delatus fuiſſet, ſacro
unctionis oleo & Dominici Corporis ſacramento ſe munivit, diegue ſuncto
Palmarum, gqui eo anno nimirum 1161. V. Id. April. extitit, hora ter-
tia, quum iam ab omni eccleſia Domino ad paſſionem tendenti cum palmis
obviam progreditur, & ipſe carnis ergaſtulum egreſſus cum palma victo-
riæ præmium vitæ & immortalitatis coronam a Domino percepit; uti in ve-
teri Rhenaugienſis archivi monumento legitur. Occurrit item in necrolo-
gio Rhenaugienſi nomen Ruſteni abbatis San-Blaſiani, qui obiit an. 1125. in-
Liiz ſer-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv1/0446